Parentes Iudaei fuerunt. Anno 1904 uxorem duxit; anno 1922 divortium fecit. Postquam maturitatem accepit, annis 1896–1901 Vindobonae medicinae studebat nec non oeconomiae studium absolvit. Anno 1901 doctor medicinae promotus deinde Vindobonae medicus liberorum fuit.
Cursus honorum
Iam studiosus Sociali Democraticae Factini Austriae accessit. Ab anno 1906 in academia factionis SPDBerolini docuit. Quod vigiles Borussiae ei exmissuri? minabantur, ab anno 1907 pro actis diurnis factionis nomine Vorwärts scripsit. Annis 1915 medicus militaris in exercitu Austro-Hungarico militavit. Anno 1917 sodalis USPD factionis extremae sinistrae fuit et ad annum 1923 eius acta diurna Freiheit edidit. Ab anno 1922 nitebatur, ut USPD et SPD iterum consociatae essent: Et ipse iterum sodalis SPD factus est. Anno 1923 propositum novae pecuniae Theodiscae nomine Rentenmark fecit, ut pecunia pristina, quae omnem pretium amiserat, tolleretur. Diebus 13 Augusti–6 Octobris1923 in consilio ministrorum StresemannAdminister Imperii Aerarii Publici erat. Anno 1924, primo legatus Dieta Imperii Germanici electus est et ad annum 1933 mansit. In consilio ministrorum Müller II iterum Administer Aerarii Publici nominatus est. Post Diem Veneris Atrem, cum pretia primum apud bursasNovi Eboraci collapserunt, 21 Decembris1929 a magistratu suo se recessit, quod consilia eius etiam a sua factione vituperata sunt.
Exilium et mors
Anno 1933, postquam Nazistae Germaniae rerum potiti sunt, Hilferding civitatem Theodiscam amisit et primum Turicum, deinde (anno 1938) Lutetiam fugit. Postquam Germania FranciamBello Orbis Terrarum II expugnavit, Hilferding Massiliae captus acerrimeque cruciatus Lutetiae mortuus est.