Pater eius opifex in fabrica sigarellorum fuit. Annis 1889 - 1892 scholam elementariam frequentabat et deinde tirocinium fabri claustarii fecit.
Cursus honorum
Anno 1893 sodalis SPD factus est et collegii opificum metallicorum. Post iter in Helvetiam factum secretarius factionis suae Herfordiae electus est. Annis 1905 - 1924 decurio oppidi Biliveldae erat et annis 1907 - 1911 legatus Dietae Imperii Germanici fuit. Annis 1912 - 1919 diurnarius actorum diurnorum SPD Biliveldae erat. Hic anno 1918 consilium opificum militumque condidit, quod post casum Monarchiae rerum poitum est. Deinde autem opifices metallarum et consilium ministrorum imperii conciliavit. Anno 1920 administer Borussiae rerum internarum nominatus est. Acriter contra insurgentes Communistas egit. Fuit legatus Consilii Formae Civitatis Constituendae et ab anno 1920 etiam iterum legatus Dietae Imperii et ab anno 1921 etiam senatus terrae Borussiae. Mansit administer Borussiae internarum rerum ad mensem Octobrem anni 1926. 28 Iunii1928Administer Imperii Rerum Internarum in consilio ministrorum Müller II nominatus est. Nunc ut iam antea contra inimicos rei publicae - praesertim contra Nazistas - certavit. Sed Martio anni 1930 cum administris aliis consilii Müller dimissus est, postquam foedus regendi finitum est. Nam factio sua contra praemium maius cautionum socialium sententiam tulerat. Octobri mense 1930 iterum Borussiae administer inernarum rerum electus est et in pugna contra Nazistas perseveravit. Itaque 20 Iulii1932 cum omnibus administris Borussiae a Francisco de Papen cancellario dimissus est, qui foedus cum Nazistis facere cupivit.
Sub dictatura nazistarum
Severing anno 1933 legatus Dietae imperii et senatus terrae Borussiae a Nazistis dimissus est et brevi tempore incarceratus est. Tum Biliveldae vivit et semper a vigilibus tectis vigilatus est. Tandem emeritum accepit neque iterum in carcerem missus est.