Backe in Imperio Russico in oppido Bathy (vulgo Batumi) natus filius mercatoris Germani erat. Ibi et scholam frequentavit. Anno 1914, cum primum bellum mundanum ortum esset, familia a Russis capta est. Anno 1918Petropolim fugit, deinde in Germaniam exire potuit. In fuga pecuniam omnem amisit, faber claustrarius laboravit, deinde maturitatem adeptus est. Tum Goettingae agriculturae studebat et ab anno 1924 ad 1927 adlatus scientificus in universitate Hannoverae laboravit. Anno 1927/1928 vilicus in fundo magno Pommeraniae fuit, deinde ipse colonus in vico Hornsen, qui nunc ad Woltershausen pertinet, in Saxonia Inferiore operam dedit.
Cursus honorum
Backe ab anno 1922 sodalis SA fuit, anno 1923 factionem NSDAP accessit. Anno 1931 praeses Foederis Imperii Ruris (Reichslandbund) fuit atque adlatus Gualteri Darré factus est. Aprili mense 1932 legatus senatus terrae Borussiae electus est. Postquam Nazistae rerum potiti sunt, Backe Octobri 1933 secretarius statalis in Administerio Imperii Victus et Agriculturae nominatus est. Proximis annis praeterea vidit, ne Germania plus cibos induceret quam exportaret, ne a frumento alieno penderet. Hoc consilium magno momento fuit, si Germania - ut Nazistae in animo habuerunt - novum bellum ductura esset. Eodem tempore et dux maior SS promotus est. Cum Germania bellum contra Unionem Sovieticam coepisset, Backe censuit, ut omne frumento e terra occupata in Germaniam portaretur. Russi in partibus occupatis ita maxima fame vexati sunt et milia eorum etiam necati sunt. A die 23 Maii1942 administerium agriculturae pro Darré aegroto administrabat, a die 1 Aprilis1944 administer ipse fuit. Etiam in administerio Schwerin de Krosigk hoc magistratum tenuit.
Post bellum
Backe cum aliis administris ultimi consilii ministrorum Germaniae 23 Maii1945 ab Alligatis captus est. Iam ante iudicium criminum belli ei propositum anno 1947 Norimbergae mortem sibi ipsi paravit.