Iulius Henricus (Theod. Julius Heinrich) Dorpmüller (natus 24 Iulii1869 oppido Eberfeld (Vestfalia), mortuus 5 Iulii1945 oppido Malente (Holsatia)) vir publicus Germaniae atque sodalis NSDAP fuit.
Iuventus et munus
Pater eius machinator ferroviariae fuit et, postquam maturitatem adeptus est, annis 1889 - 1893Aquisgrani aedificationi ferroviarum studebat. Deinde in magistratu Borussiae ferroviae laboravit et etiam Sinam aliquot annis (1908 - 1917) peritus harum rerum versatus est. Cum haec civitas Germaniae 1917 bellum indixisset, Dorpmüller longis atque periculosis itineris in patriam reverti coactus est. Anno 1919Stettini in magistratu ferroviariae, ab anno 1922Opilae, ab anno 1925Assindiae praeses directionis ferroviariae erat. Anno 1926 praeses totius societatis Theodiscae Feroviariae factus est.