Pater Ioannis Kerrl rector scholae in oppido Fallersleben fuit, quod nunc ad Wolfburg pertinet. Ioannes ipse tirocinium ministri publici iustitiae fecit. Bello Orbis Terrarum I ab anno 1914 succenturio interfuit. Deinde magister publicus iustitiae laboravit.
Cursus honorum
Kerrl iam anno 1923 sodalis NSDAP factus est. Annis 1928 - 1934 legatus senatus terrae Borussiae erat. Cum factio eius anno 1932 maiorem numerum legatorum haberet, Kerrl iussu Adolpho Hitler praeses senatus terrae electus est. Anno 1933 ab Hermanno Göring etiam administer Borussiae iustitiae factus est. Electione non iam libera Novembris 1933 Kerrl etiam legatus Dietae Imperii Germanici factus est. 30 Ianuarii1934 senatus terrarum Germaniae dissoluti sunt atque Kerrl magistratum praesidis senatus terrae Borussiae amisit. Hitler autem eum 17 Iunii 1934 Administrum Imperii sine officiis fecit. 16 Iulii1935Administer Imperii Rerum Ecclesiarum (Germania) nominatus est, qui novus administer consilia Nazistarum ad ecclesias pertinentia efficeret. Kerrl acriter in Ecclesiam Confitentem et contra encyclicam Cura ardentePii XI papae consuluit, sed christiani resistentes non supprimere potuit, quamquam multos in carcerem mitti iussit. Itaque Hitler sine Kerrl cum ecclesiis christianis egit. 15 Decembris1941 Kerrl morbo cordis affectus mortuus est.
Consilium ministrorum Hitler (30 Ianuarii 1933 - 30 Aprilis 1945)