Pater eius possessor praedii in Virtembergia fuit. Proavus, avus et pater olim administri Virtembergiae regni fuerant. Ipse, postquam maturitatem adeptus est, Tubingae et Berolini iurisprudentiae studebat, probationes accepit, doctor promotus est atque deinde in magistratu iustitiae Virtembergiae laboravit. Anno 1901 Berolinum iit et minister publicus in magistratu externo factus est. Eodem anno uxorem duxit, ex qua filium et filiam habuit. Ab anno 1903 in legatione Theodisca Londinii laboravit. Anno 1914Constantinopolim venit et ad annum 1916 mansit. Deinde miles Bello Orbis Terrarum I interfuit atque tum (anno 1917/1918 praeses consilii regis Gulielmi II Virtembergiae erat. 13 Decembris1919 Neurath legatus Germaniae Hafniae factus est. Annis 1921 - 1930 legatus Germaniae Romae, ab anno 1930 iterum Londinii fuit.
Cursus honorum
Neurath 1 Iunii1932 in consilio ministrorum de PapenAdminister Imperii Rerum Exterarum factus est et etiam sub successore Curtio de Schleicher mansit. Etiam Adolphus Hitler eum 30 Ianuarii1933 iterum administrum externarum rerum fecit. Quo facto dictator novo consilio plus auctoritatis in civitatibus exteris fore sperabat. Proximis annis Neurath adiutor Hitler fuit, cum hic Foedus Versaliis sancitum tollere nitebatur. Anno 1937 etiam sodalis NSDAP factus est. Sed cum mense Novembri 1937 de consiliis Hitler belli faciendi certior factus esset, valde perturbatus est. 4 Februarii1938 itaque administer rerum externarum dimissus est. Tamen administer sine magistratu in consilio ministrorum Hitler mansit. Postquam Theodisci 15 Martii1939Cechoslovaciam occupaverunt, Neurath "Protector Bohemiae et Moraviae nominatus est. Sed mox Hitler eum, quem indulgentior incolis protectoratus putabat suspendebat et dicionem Reinhardo Heydrich vicario dedit. Anno 1943 protector dimissus est, sed administer imperii mansit.
Ultimos annos vitae in fundo familiae suae in Virtembergia agebat. Anno 1956 mortuus est.
Lege etiam
John L. Heineman: Hitler's first foreign minister. Constantin Freiherr von Neurath, diplomat and statesman. University of California Press, Berkeley 1979, ISBN 0-520-03442-2