Iam puer quattuor linguas (Theodicsam, Anglicam, Arabicam, Turcicam) edidicit et linguis orientis atque recentioribus Berolini, Lipsiae, Goettingae atque Lutetiae studebat, tum magister privatus Londinii aliquamdiu laboravit. Deinde ab anno 1887 linguas Linguam Persicam modernam et Urdu Berolini docebat. Anno 1890 autem legatus fieri petebat. Laborabat in legatione Germaniae Beryti et Teherani. Anno 1898 legationem Germaniae Bagdati instituit, deinde ut pater Hierosolymis consul laboravit. Anno 1900 in Magistratum Externarum Rerum Berolinum revertebat. Anno 1904/1905 legatus Aethiopiam adiit, deinde consul Tingis fuit. Ab anno 1910 ad 1912Bucurestae, ab anno 1912 ad 1916Olisipone fuit, dum Germania Lusitaniae bellum indixit. Rosen in patriam rediit et eodem anno legatus Hagae factus est. Ibi et post primum bellum mundanumGulielmum II imperator in exilio viventem adiit.
Rosen, postquam a ministri officio se abdicaverat, iterum litteris orientalibus se dedit. Cum nazistae Germaniae rerum potiti essent, Rosen, cuius maiores Iudaici fuerunt, vexatus est. Anno 1935 Pechinum iter fecit, ut filium, qui ibi in legatione laborabat, adiret. Ibi casu fracto crure mortuus est.
Bibliographia
Omar Khayyam: Vierzeiler (Rubāʿīyāt) übersetzt von Friedrich Rosen mit Miniaturen von Hossein Behzad. Epubli, Berlin 2010. ISBN 978-3-86931-622-2Details