Germania nazistica,[1] etiam Tertium Imperium appellata, fuit Germania per annos 1933–1945, cum forma rei publicae esset civitas totalitaria, ab Adolpho Hitler et Nationalistica Socialisticaque Operariorum Factione Germanica temperata. Hitler, a praesidevon Hindenburg ad munus Cancellarii Imperii (Theodisce Reichskanzler) die 30 Ianuarii1933 motus, omnes suae ut solius ducis potestatis adversarios cito exstirpavit. Civitas eum ut Führer ('dux') colebat, totam auctoritatem ei concedens. Proferunt historicihypnoticum eius rhetoricae effectum in audientiis magnis, parvisque in gregibus eius oculorum: "Praeter omnes . . . Germani de Hitleri vis attrahendi 'hypnotica' loquuntur."[2] Secundum "principium ductus," edicta ipsius Führer super omnes leges supererant. Summi homines publici Hitlero deferebant eiusque rationes reipublicae gerendae efferebant; eis eutem erat aliquantum autonomiae: administratio non erat corpus compositum una agens, sed potius congeries factionum quae potestatem consequi Hitleroque blandiri semper conabantur.[3] Media Depressione Oeconomica Magna, administratio Nazistica prosperitatem refecit atque magnam operarum inopiam per pecuniam pro rebus militaribus erogatam finivit et oeconomiam mixtam consuetudinum mercatus liberi consiliique sedis imperii instituit.[4] Permulta opera publica suscepta sunt, inter quae constructio viarumAutobahn appellatarum. Prosperitas renovata administrationem populo gratissimam fecit; adversariis praeterea suppressis, imperium Hitleri maximam partem fuit tutum.
Nazistae territorium imperii gradatim amplificaverunt. Post Austriam 12/13 Martii 1938 imperio adiunctam ("Anschluss") Austria "Ostmark" (marchia orientalis) nominata est, ab anno 1942 Donau- und Alpenreichsgaue (pagi Danuvii Alpiumque). Regiones Germaniae et pristinae Austriae coniunctim a mense Martio 1938, quamvis non publice, Großdeutsches Reich ('Maius Imperium Germanicum') appellatae sunt. Hoc nomine Nazistae posuerunt omnes Germanos, ut iam 1848 disputatum est, in unam civitatem congregandos esse, illos etiam, qui tum adhuc extra Germaniae fines habitarent.[12] Itaque paulatim etiam aliae regiones postea occupatae imperio adiunctae sunt. Anno 1943 nomen publicum factum et ubique adhibitum est.
Altreich
Altreich (imperium antiquum) dictione Nazistica erat territorium Germanicum ante Austriam mense Martio 1938 coniunctam, una cum regione Saravica (Saargebiet) anno 1935 redintegrata, Sudetia autem, quae mense Octobri 1938 annexa est, et Urbs Libera Gedania anno 1939 expugnata exclusae erant. Imperium antiquum, quod dicitur, stricte a regionibus noviter adiunctis distinctum est, quarum leges ac modi administrandi differebant. Civitates victores bello confecto regionem Saravicam partem Germaniae esse probaverunt.
Nazistae offerebantur fortem administrationem autocraticam, pacem civicam, proposita oeconomica radicalia (inter quae plenam laboris occasionem), plus spatii vivendi (Lebensraum) pro populis Germanicis, creationem communitatis civilis in genere conditam, et purgationem phyleticam per Iudaeos fortiter suppressos (Goldhagen 1996:202–203). Pollicebantur praeterea renovationem civitatis et culturae in motu Völkisch conditam, traditionalismum, civitatem iterum armatam, compensationes repudiatas, reclamationem terrarum ob Foedus Versaliense amissarum. Comitiis foederalibus 1932 confectis, Nazistae erant maxima factio in Dieta Imperii (Reichstag), 230 legatos habentes (Kolb 2005:224–225).
"Comprehensio potestatis"
Die 30 Ianuarii1933, Praeses Hindenburg, a Francisco de Papen suasus, Hitlerum Cancellarium Germaniae creavit. Hic eventus a nazistisMachtergreifung ("comprehensio potestatis") appellatus est.
Mensibus sequentibus NSDAP "adaequatione" (Gleichschaltung), quae a Nazistis vocabatur, omnis hominum vita sub factionis custodia posita est. Omnibus organizationibus, inter quas etiam gregibus rusticis, voluntariis, athleticis, sectatores Nazistarum praepositi sunt. A mense Iulio 1933 solus exercitus et ecclesiae a custodia factionis exemptae erant (Evans 2005:14).
Nocte diei 27 Februarii 1933 aedificium Dieta Imperii accensa est; Marinus van der Lubbe, communistaBatavus, reus incendii factus est. Cum Hitler incendium initium seditionis communisticae esse asseveravisset, quattuor milia communistarum ubique Germaniae a SA comprehensi et in carcerem missi sunt. Cito variae leges factae sunt, quibus Hitlero summum imperium datum est ("Ermächtigungsgesetz") nec non facultas leges sine assensu praesidis et etiam contra constitutionem statuere. Legati dissentientes suffragio prohibiti, mox ceterae factiones praeter NSDAP abolitae sunt (Evans 2003 and Shirer)
Signis Rei publicae Vimariae oppressis pristinum imperii vexillum trium colorum, nigri candidi rubri, ut unum e duobus vexillis restitutum est.[15] Alterum crucem gammatam demonstravit; quod ab anno 1935 solum vexillum publicum praescriptum est. "Horst-Wessel-Lied" ("Carmen Horst Wessel"), hymnus factionis Nazisticae, alter hymnus publicus factus est (Cuomo 1995: 231).
↑Fons nominis Latini desideratur(addito fonte, hanc formulam remove)
↑Neil J. Kressel, Mass Hate: The Global Rise of Genocide and Terror (Basic Books, 2002), 121.
↑Anthony McElligott, Tim Kirk, et Ian Kershaw, Working Towards the Führer: Essays in Honour of Sir Ian Kershaw (Manchester University Press, 2003), 6.
↑Robert O. Paxton et Julie Hessler, Europe in the Twentieth Century (Cengage, 2011), 286.
↑Guntram H. Herb, Nations and Nationalism: A Global Historical Overview (ABC-CLIO, 2008), 454.
↑Stephen J. Lee, Weimar and Nazi Germany (Heinemann, 1996), 56.
↑Peter Watson, Modern Mind: An Intellectual History of the 20th Century (Novi Eboraci: HarperCollins, 2002), 328.
↑Richard Holmes, World War II: The Definitive Visual History (Penguin, 2009), 42.
↑Nomen Deutsches Reich usitate in Anglicum convertitur German Empire et German Reich. Paul D. van Wie, Image, History and Politics: The Coinage of Modern Europe (Lanham Terrae Mariae: University Press of America, 1999, ISBN 9780761812210), 37.
↑Nomen Deutsches Reich tamen per tempus Vimarianum perseveravit. Reich aliquando in Anglicum Realm convertitur. Vide Harper's Magazine, 63:593.
↑Michael Kotulla: Deutsche Verfassungsgeschichte: Vom Alten Reich bis Weimar (1495–1934), Springer, Berolini 2008, § 35
↑Klaus Hildebrand: Das vergangene Reich: Deutsche Außenpolitik von Bismarck bis Hitler 1871–1945. Oldenbourg, Monaci 2008, ISBN 3-486-58605-X, p. 704 ss. - Robert Bohn: Die deutsche Herrschaft in den „germanischen“ Ländern 1940–1945, Franz Steiner Verlag, Stuttgardiae 1997, ISBN 3-515-07099-0, p. 7.
↑Richard J. Evans, The Coming of the Third Reich (Novi Eboraci: Penguin, 2005), 6–7.
↑Hoc vexillo prius per constitutionem Vimarianam solis navibus mercatoriis utendum erat: "[...] Die Handelsflagge ist schwarz-weiß-rot mit den Reichsfarben in der oberen inneren Ecke." (Const. Vim. art. 3.)
Bibliographia
Beevor, Antony. 2002. Berlin: The Downfall 1945. Londinii: Viking-Penguin Books. ISBN 9780670030415.
Beevor, Antony. 2003. Berlin: The Downfall 1945. Novi Eboraci: Viking-Penguin Books. ISBN 9780142002803.
DeLong, J. Bradford. 1997. Nazis and Soviets. The Economic History of the Twentieth Century, 15. Berkeleiae: University of California at Berkeley.
Evans, Richard J. 2005. The Third Reich in Power. Novi Eboraci" Penguin. ISBN 9780143037903.
Goldhagen, Daniel. 1996. Hitler's Willing Executioners: Ordinary Germans and the Holocaust. Novi Eboraci: Knopf. ISBN 9780679446958.
Grunberger, Richard. 1971. The 12-Year Reich: A Social History of Nazi Germany 1933–1945. Novi Eboraci: Holt Rinehart and Winston. ISBN 9780030764356.
Kershaw, Ian. 2000. The Nazi Dictatorship: Problems and Perspectives of Interpretation. Ed. 4a. Londinii: Arnold. ISBN 9780340760284.
Kershaw, Ian. 2008. Hitler: A Biography. Novi Eboraci: W. W. Norton & Company. ISBN 9780393067576.
Kitchen, Martin. 2006. A History of Modern Germany, 1800–2000. Malden, Massachusettae:Blackwell. ISBN 9781405100403.
Rupp, Leila J. 1978. Mobilizing Women for War: German and American Propaganda, 1939–1945. Princetoniae: Princeton University Press. ISBN 9780691046495. OCLC 3379930.
Shirer, William L. 1960. The Rise and Fall of the Third Reich. Novi Eboraci: Simon & Schuster. ISBN 9780671624200.
Nicholls, David. 2000. Adolf Hitler: A Biographical Companion. ABC-CLIO.
Holocaustum, ideologia, rassismus
Bock, Gisela. 1984. Racism and Sexism in Nazi Germany: Motherhood, Compulsory Sterilization, and the State. In When Biology Became Destiny: Women in Weimar and Nazi Germany, ed. Renate Bridenthal, Atina Grossmann, et Marion Kaplan. Novi Eboraci: Monthly Review Press.
Friedlander, Saul. 1998. Nazi Germany and the Jews: Volume 1: The Years of Persecution 1933–1939.
Friedlander, Saul. 2007. The Years of Extermination: Nazi Germany and the Jews, 1939–1945.
Gilbert, Martin. 2002. The Routledge Atlas of the Holocaust.
Höhne, Heinz. 1971. The Order of the Death's Head: The Story of Hitler's SS. Conversus a Richard Barry. Londinii: Penguin Books.
Koonz, Claudia. 2003. The Nazi Conscience. Cantabrigiae Massaachusettae: Harvard University Press.
Broszat, Martin. 1981. The Hitler State: The Foundation and Development Of The Internal Structure Of The Third Reich. Conversus a John W. Hiden. Londinii: Longman. ISBN 0582492009.
Schoenbaum, David. 1966. Hitler’s Social Revolution; Class and Status in Nazi Germany, 1933–1939. Garden City, Novi Eboraci: Doubleday.
Stibbe, Matthew. 2003. Women in the Third Reich. Londinii: Arnold. ISBN 0340761059.
Bibliographia Theodisca
Götz Aly: Hitlers Volksstaat. Raub, Rassenkrieg und nationaler Sozialismus. 5a. editio, S. Fischer, Francofurti ad Moenum 2005, ISBN 3-10-000420-5.
Matthias Blazek: Unter dem Hakenkreuz: Die deutschen Feuerwehren 1933–1945, ibidem, Stuttgardiae 2009, ISBN 978-3-89821-997-6.
Martin Broszat: Der Staat Hitlers. Grundlegung und Entwicklung seiner inneren Verfassung. dtv, Reihe Weltgeschichte des 20. Jahrhunderts (1969), 12a. editio, Monaci 1989, ISBN 3-423-04009-2; Marix, Aquis Mattiacis 2007, ISBN 978-3-86539-113-1.
Norbert Frei: Der Führerstaat. Nationalsozialistische Herrschaft 1933 bis 1945, 6a. editio amplificata, dtv, Monaci 2001, ISBN 3-423-30785-4.
Klaus Hildebrand: Das Dritte Reich. 6a. editio, Oldenbourg, Monaci 2003, ISBN 3-486-49096-6.