Praefectus: Adrián Barbón Rodríguez Consilium: General Junta of the Principality of Asturias Iudicium: High Court of Justice of Asturias Situs interretialis
VocabulumAsturiaenomen accipit ex antiquis incolis, Asturibus, primis fluminisAsturae riparum incolis usque ad Romanam dicionem. Nomen Astures non solum Mediam Planitiem habitantes sive Cismontanos sed etiam septemtriones sive transmontanos comprehendebat.
Primi incolae e genere Neanderthalensium fuerunt. Eorum reliquia invenire possumus in antra quorum nobilissimum est El Sidrón. Primi homines sapientes sapientes speluncas ad oras habitabant, marisque cochleis vivebant. Ad conchas e saxis evellendas silicibus habile caelatis utebantur, quod modum petrarum caelandarum ars Asturiensis nominatur. Ex his hominibus multae et pulchrae animaliumpicturae in cavernis inventae sunt, quorum notissima est spelunca Celestini Bustillo, ad Ripam Saliae sita.
Cum Neolithicum in Asturias veniret, incolae regionis interiores Asturias habitare coeperunt. Etiam nunc tumulos mortuorum miserabiliter spoliatos passim mirari possumus. Hae gentes, quae ab anno 3000 ad annum 2000 a.C.n. fere in vita erant, nobis parum cognitae sunt nisi a compagibus saxorumdolmina appellatis, quod genus sepeliendi tota Europa videri potest.
Aetate Metallorum, gentes quae primae Astures appellata sunt ex Troia venisse dicebantur. Vero autem nominis origo ex flumine Astura, hodie Aisela, derivari videtur. Illo enim tempore limites Asturiarum ex Mari Cantabrico ad fluvium Durium patebant. Praesens Principatus Asturiarum a Romanis Asturia Transmontana nominatus est ut ab Asturia Cismontana ,quae nunc Legionem et Ocellum Duri provincias includit, discerneret. Illo tempore in oppidis castris nominatis Astures vivebant.
Astures libertatem servaverunt usque ad fines saeculi primi a.C.n.. Eo enim saeculo Asturia subacta est a Romanis. Casus belli fuit quod Astures adversus vicinas gentes iam olim pacatas pugnarent agrosque earum vastarent, re quidem vera quod Asturiarum copiae a Romanis vehementer exoptabantur, maxime aurum. Fama est ut ipse Augustus imperator adversus Astures Cantabrosque bellum fecit. Victi denique sunt in monte Medullio, ubi plerique se ipsos inteficere quam in servitutem se dicare maluerunt.
Cum in Asturia non multum Romanorum Instituta ac mores difussa essent, tamen ex eo tempore non pauca vestigia mirari possumus: vias, thermas, villas, inscriptiones, et cetera. Cum Imperium Romanum a Barbaris dirueretur, VisigothiSuevique in Asturias intraverunt. Ex praesentibus studiis de Barbaris in regione videtur ut eius auctoritas pauca aut minima fuit, nam regio pauper erat et minime ad humanitatem exculta.
Anno 722, Mauri, qui pleramque Hispaniam bello subigerant, Asturiis potiri temptaverunt. Victi tamen sunt in Covae Dominae proelio, ex quo novissimum Regnum Asturorum natum est.
Regnum Asturorum
Post Visigothorum cladem adversus Mauros qui Gaditanum fretum hostiliter transiverant, multi victi ad montes Cantabricos fugerunt. Ibi cum Asturum gentibus mixti parvos exercitus qui assidue Mauros vexarent paraverunt. Hac re Mauri exercitum ad Asturiam Transmontanam mittere decreverunt et tum denique victi sunt ab exercitu Pelagii, ducis Gothi, in Cova Dominica (Asturice; Cuadonga et Hispanice ac Euvenavice; Covadonga). Hoc vero proelium forsitan certamen tumultuarium fuerit, sed animos Visigothis Asturibusque ad novum regnum roborandum dedit. Ex eo tempore parvum Christianum regnum conditum est quod defensionem adversus Mauros apud montes Cantabricos constitueret.
Primus rex Asturum Pelagius (718–737) fuit. Huic Fafila (737-739) eius filius, qui postea ab urso necatus est, successit. Post Fafilae mortem Alphonsus I (739–757), dux Cantabriae, ad regnum pervenit. Is rex bellicosus fuit et ,eo regnante, fines Regni propagari inceperunt. Propter tanta proelia magnae solitudines inter Asturum Regnum et Mauros creatae sunt, quae Terrae Nullius nomine cognitae sunt.
Huic Froila (757 -768) eius filius successit. Is quoque bellicosus fuit et continuas oppugnationes a Mauris, ab Abderramano I imperatis, sustinuit. Fama est ut Ovetum urbem condidit –nunc tamen ea urbs ex recentibus inventionibus originem Romanum habere videtur-.
Mos erat apud reges ut etiam inter familiares pugnarent ad imperium obtinendum. Froila ipse suum fratrem Vimaranum ob regni exoptandi accussationem propria manu occidisse videtur. Post Froilam a nobilibus quoque interfectum, reges inertes nominati, quia paene bellum non ullum gesserunt, regnaverunt. Hi fuerunt Aurelius (768 – 764), Silo (774–783), Mauregatus (783 – 789) atque Veremundus Diaconus (789–791).
Veremundus Diaconus successit Alphonsus II Castus, omnium regum Asturum fortissimus, qui multa proelia adversus Mauros gessit, etiam Olissiponem oppugnans. Eo regnante, sepulcrumCompostellae inventum est quod Sancti Iacobi apostoli reliquias continere dicebatur. Alphonsus iussit ut templum supra tumulum exstrueretur et locus a peregrinis ex tota Europa qui reliquias viderent frequentatus est usque ad praesens.
Huic successit Ranimirus I (842–852), qui Gallaeciam regebat. Cum tamen in Bardulia uxorem duceret, nobilis Nepotiani nomine adversum Ranimirum seditionem ad regnum obtinendum movit. Hac re cognita, Ranimirus Ovetum profectus est et Nepotianum caecatum in monasterio totam vitam inclusit. Eo tempore Normanni ex Regni oris fugati sunt post crudelia proelia et direptiones.
Ranimiro successit Ordonnus I (850–866) qui limites regni protulit atque Legionem ac Asturicam rursus incolis frequentavit. Adversus Mauros qui Regni amplificationem multum timebant pugnavit et etiam adversus Normannos.
Huic successit Alphonsus III Magnus (866–910) qui multum limites Regni amplificavit urbes condens tota Legione Castellaque, et etiam trans Durium. Sic Bracaram, Portum Cale et Conimbrigam rursus incolis frequentavit et ex nihilo Ocellum Duri, Taurum et Septimancam condidit ut limites a Maurorum impetibus tegeret. Ximenam, regio genere virginem ab Rege Navarrae genitam, in matrimonium duxit. Sex filios habuit. Cum Alphonsus e vita excederet, inter tres filios Regnum dividit. Ex quo tempore caput Regni ex Oveto ad Legionem translata est.
Reges Asturici multa et pulchra opera non tantum religiosa sed etiam publica fecerunt. ArtiumAsturicarum haec aetas notissima fuit, in qua monumenta praeromanica, nunc pro Patrimonio ex Humanitate habita, exstructa sunt. Artifices quoque Asturici pulcherrima ex auro gemmisque opera fecerunt, quarum caput Crux Angelorum est, quae etiam nunc vexillum Asturiarum ornat.
Aevum Medium
Post caput regni ad Legionem translatum, ulli nobiles secessiones concitaverunt ut Asturiae ab Regno Legionis dissociarentur. Notissima seditio fuit ea quam comes Gundisalvus adversus Alphonsum VII dominamque Urracam, quae Asturias in nomine Regis administrabat, movit.
Saeculo XVIII ad famem minuendam maxima levamina Indici tritici tuberculorumque ex America invectiones fuerunt, quae in praecipuos ex Asturiis cultus una cum fabis se converterunt. Ad fines huius saeculi Illuminatio regionem advenit. Notissimus illustratus Caspar Melchior de Jovellanos fuit qui Asturicam oeconomiam stimulare temptavit.
Mutatio Artium Operosarum ad Asturias propter ferricarbonisque abundantiam venit. Hoc factum praecipuissimum in Historia fuit quia societatem ita mutavit ut etiam novus proletariorum ordo ortus est. Hic ordo postea per fabrum collegia tantam potentiam habuit ut etiam nunc eorum potentia manifesta est.
Anno 1808 Asturiae prima regio ex tota Hispania fuit quae bellum in Francogallos indixit. Multae et nobilissimae cohortes ad aciem missae sunt ubi magna virtute adversum exercitus occupantes pugnaverunt quoad ab Hispania depulsi sunt.
Hoc saeculo incolae Asturiarum pugnas inter liberales et regiarum partium sectatores passi sunt. Omnium liberalium ducum clarissimus fuit Raphaël del Riego, qui pro libertate tamen moriens regi ad Constitutionem iurandum obligavit.
Toto saeculo industriae in regione media crescebant praecipue carbonis putei et ferri armorumque fabricae.
Saeculo XX discordiae inter fossores fabrosque et eorum dominos tantae erant ut paene quotidie pugnae seditionesque erant.
Octobri mense anno 1934 fossores ex Nelsi (Hispanice, Asturice et Euvenavice; Nalón) Capitalisque (Hispanice, Asturice et Euvenavice; Caudal) vallibus et fabri ex magnis urbibus adversus centrale imperium armati se sublevaverunt. Cum victi ab exercitu essent, Asturiani proletarii maximas coercitiones in corporibus suis passi sunt.
In Bello Civili Hispanico regio gubernationi centrali fidelis mansit praeter Ovetum et partes Occidentis. Cum exercitus Nationales nominati belli frontes fregerunt, multi milites adhuc Rei Publicae fideles in montes ad vitam servandam fugerunt ubi ducelli Franci copiis restiterunt usque ad annum 1952 in quo postremi occulti dispersique bellatores interfecti sunt. Agitationes tamen operariorum numquam in regione cesserunt. In anno 1963 maxima secessio in vallibus centralibus orta est cuius explicationes toto orbe divulgatae sunt.
Potestas legisfera ad Iunctam Generalem, ab Asturiani populi repraesentantibus integratam, correspondet. Inter cuius munera dispensationem oeconomicam probare et Consilium Gubernationis ordinare dirigereque sunt. Iuncta integratur a 45 deputatis, quattuor annorum perihodo per suffragium universale intra repraesentationis proportionalis systema electis, in quo deputatorum assignatio in Methodo D'Hondtiana fundatur.
Ad Iunctam Generalem comitiorum resultationes fuere:
E sanitario aspectu Asturiae areas sanitarias octo, districtus sanitarios duos, zonas basicas salutis sex et sexaginta atque zonas speciales salutis quindecim habet, secundum data Instituti Informationis Sanitariae anno 2002.
Demographia
Anno 2008, Asturiae indicem fertilitatis 1,07, intra Unionem Europaeam infimum, habebat. Asturiae etiam est una minime religiosarum zonarum in Europa. Circiter 45% Asturianorum nullum deum aut nullam vim vitalem credunt.
Est centrum regionale Oveti societatis Televisión Española quod turrim telecommunicatoriam in Gamoniteiru (Hispanice et Euvenavice; Gamoniteiro et Asturice; Gamoniteiru) et varias turres reemissorias toto in Principatu habet. Hinc producitur et retransmittitur regionalis programmatio.
Asturiae Orientales etiam faciliter accessibilis est ex Aëroportu Santanderiensi (Hispanice; Aeropuerto de Santander). Recentes meliorationes in autoviario rete introductae in Santander volare et postea in Asturias autocinetum gubernare sinunt, quae attingi tempore minore quam una hora potest.
Crepido Moliner: 313 metra appulsus 14 metra profundi,
Septimum Allineamentum: 326 metra appulsus 12 metra profundi,
Espigón II. Allineamentum Meridionale: 360 metra appulsus 14 metra profundi.
Haec loca magnum inspecti accessus gradum sinunt, cum praesidio praestato et navibus et viatoribus. Media urbs solum quattuor chiliometra distat et auctoritas portuaria praebet dedicatum periegeticum conexum qui sinit viatores uti occasione culturalium, gastronomicarum et commercialium opportunitatum quae Gigiae offerenda sunt.
Ferrivia
Hispanica nationalis societas ferriviariaRENFE etiam Asturiis servit; hamaxostichi regulariter e et in Hispanica intestina proficiscuntur. Praecipuae stationes regionale caputOvetum sunt et praecipua litoralis urbs est Gigia. Praeterea, societas FEVE Medias Asturias Orientalibus et Occidentalibus coniungit. Novus cuniculus per Montem Cantabricum, Varians Paliarum (Hispanice; Variante de Pajares,Asturice et Euvenavice; Variante de Payares), in praesenti adhuc aedificatur, quae itineris tempus e Matrito in Asturias ex quinque horis solum in tres reducet, dum fit ferrivia ut adveniant traminaAVE proximo in futuro.
Sunt pulcherrimae flavis capillis nymphae prope flumina viventes. Albi lini tunicas induunt et suae vocis gratia captivant. Libidinosae sunt et attrahunt viros ad suffocandos eos aqua.
Est parvula clauda persona pileum induens. Crebro domos intrat. Ut hic non redeat, satis est ab eo postulare ut faciat aliquid quod non possit. Ob verecundiam, nunquam redibit.
Sunt pulchrae, sed minus Xanis. Quarum pulchritudo nihil diabolici habet. Pertinent ad feminarum fascinatarum circulum quae mysteriosis in palatiis thesaurorum a Colubre custoditorum plenis vivere coguntur.
Earum corpus achariston est. Veteres sunt macro cum thorace se abundantis canis capillis opponente. Elusivum aspectum et monotonam ac deridentem vocem habent. Prope flumina vivunt.
Creberrimus est in silvis Siarium circumdantibus. Iuvant zonarum lignatores aut animalia. Est pacificum ens. Pingitur caprae pedibus et inconcinno capite quod coronant duo cornua.
Praecipua Asturiana potiopomacium seu sicera est, cuius elaborationis processus et consumendi modus omnino in sociali Asturiana vita integrati sunt. Cum suis paucis alcoholis gradibus, inter quattuor et sex, sicera peregrinationes congressionesque animavit animatque et adhuc in chigribus (Asturice, Hispanice et Euvenavice; chigres) ac espichis (Asturice; espiches et Hispanice ac Euvenavice; espichas) irrecusabile typicae Asturiarum potionis munus suscipit. Ultimis annis, notabili cum acceptatione, novae expressionis sicerae et exspectata Appellatio Originis apparuere. Non obliviscenda est sicera dulcis sine alcohole, exquisita potio.
Minus integratum sed haud minoris ponderis, Occidente etiam typicum est vinum ista in zona productum, sicut vinum Canĭcarum Narcēae, quamquam Asturiae nullam appellationem originis de vinis habent.
Sunt numerosae peregrinationes (Hispanice; romerías et Euvenavice; romaría sive romaxe), Asturicefiestes de prau sive folixes nuncupatae quia, ob magnam viculorum quantitatem iuxta cum naturae characteribus, pleraeque peregrinationes in pratis fiebant, et, quamquam earum numerus deminuit et earum loca bituminata sunt, adhuc sunt ratio ut eae visitentur.