Baliares insulae[1] seu Baleares[2] (Catalane et officiale: Illes Balears; Hispanice: Islas Baleares) sunt insulae Hispaniae in Mari Mediterraneo ante Paeninsulam Ibericam sitae. Archipelagus Baliaricum consistit e duabus insularum congeriebus et numerosis parvis insulis. Duae congeries sunt:
Baliares sunt Communitas AutonomaHispaniae. Anno 2007, Baliaricum Parlamentum novam Insularum Baliarium legem (autonomicae "basicae" legis) sanxit, cuius praeambulum insulas esse historicam civitatem confirmat.
Praecipuae opes sunt periegesis, praesertim e Germania et Britanniarum Regno proveniens, quae eas destinationem itineris per excellentiam putant.
Possident Insulae Baliares ponderis industrias gemmarum (margaritarum Maioricae) et viridarium nationale maritimum terrestreque in Capraria.
Baliarium gubernatio Govern Balear Catalane cognoscitur. Praeses nunc est Iosephus Raimundus Bauzà (PP).
Etymologia
Quamquam longum per tempus "Baliares" e Graeco vocabulo βάλλειν, 'iacere' significante, provenire creditum est, opinio nuperrime mutata est, et origo Hellenica redarguitur. Minime dubium Graecos voce Gymnesiis ad insulas Minoricam et Maioricam attingendas esse est. Contra, Punici et Romani denominationem BaliaresMinoricae et Maioricae maluere. Omnes ei EbusumFrumentariamquePityussas nuncupaverunt.
VocabuliBaliarium origo non Graeca sed Phoenicia est. E pluraliba' lé yaroh provenit. Substantivumba' lé 'munere functos' significat, et verbiyaroh, 'lapides iacere' significantis, subiectum agit. Ergo finalis significatio plus minusve 'iactus experti' esset, qui insularum funditores sunt. Itaque, Baliares 'funditores' significat. Classiciauctores velut Plinius minor et Diodorus de eis multa dixerunt, sed Lycophronis Chalcidicinarratio, in "'Alexandra," eius hermeticum poema (apud versus 633 et 641) est, cum loquitur de belli Ilii fugitivis in Baliares pervenientibus, quas Gymnesias nominat, ubi datur haec descriptio:
Hi circumflua saxa Gymnesia pelliti cancri cum navigavisset pannosam trahunt excalceati vitam, tribus bicipitibus fundis armati, cum quibus matres iaciendi artem ieiune docebunt pueros prolis. Non etenim ullus eorum alet pane mandibulam, dum tangat recte collineato lapide, super hastae signum positum scopi."[7]
Haec fama et ut videtur incolarum excessus ut horum insulanorum funditorum multi denique Punicos exercitus et postea Romanos nutrirent fecerunt. Videtur mos utendi funda in insulis non relicta esse usque bene ineuns saeculum vicensimum. In Minorica, abhinc haud multorum annorum, erat traditio ut, ad intrandum in aliquas gildas, candidatus lapide, sine errandum ullum iactum, octo vacua spatia inter duos asseres tangere debebat.
Gratia omnium horum, Musulmanis superviventibus vacavit varios resistentiae fontes in montibus disponerunt, quod parem annorum pugnas contra Maioricae Musulmanos ampliavit, qui denique servi aut semiservi facti sunt.
Omnis haec vastatio quoque sic exercitum Iacobi I debilitavit, ut, ubi MinoricaCoronaevassallitium petivit, ei concessum est. Ita Minorica autonoma taifa facta est, ubi Islamica religio et Arabica cultura saeculi dimidium plus mansere. Sed Ianuario1287, Alphonsi III, Franci, classis portum Magonis advenit. De deditione insulae paciscuntur propter quam duces nobilesque e Catalaunicis fugere posuerunt pro dedendis reliquis incolis ad faciendos eos servos. De eo quod ad Ebusum attinet, etiam ab Iacobo I captus est, sed Augusto1236 eius incolae etiam servi facti sunt et eorum bona distributa sunt inter magnates.
Iacobus I Aragoniae insulis administrativam structuram satis autonomam intra Coronam Aragoniae dedit, cum formavissent hae Regnum Maioricae, quod aliquos annos postea omnino independens consecutum est. Post dynasticam Regum Catholicorum unionem, insulae coactae sunt se integrare, velut reliqua paeninsularia regna, novam in dynasticam unitatem. Serius, adhibitum esset Hispanicum decretum anno 1718 quod linguam Catalanam prohiberet et insulas hispanizare cogeret.
Anno 1936, incipiente Bello Civili Hispanico, archipelagus divisum mansit in binas zonas: Centralis Occidentalisque pars (Frumentaria, Ebusus, Maiorica) intra aream a militibus contra Rempublicam Hispanicam Secundam rebellantibus rectam manet, dum in Minorica seditio concidit. Primis conflictus mensibus, evoluta est praesertim e Catalaunia operatio ad capiendam Maioricam, "Excensio Maiorica" (HispaniceDesembarco de Mallorca) nuncupata, quae inter Augustum et Septembrem1936 evoluta esset et denique a Franquistico exercitu reiecta est, quamobrem denuo res manserunt velut antea. Insula Minorica usque ad belli finem non capta est.
Lingua Catalana est propria Insularum Baliarium lingua (ita in Statuto Autonomiae definita) et coofficialis, iuxta cum lingua Hispanica (quia haec ultima officialis tota in Civitate est). Baliares igitur bilingues in et Hispanica et Baliarica Catalanaedialecto sunt quoniam praesertim a pagensibus e Ruscinone, Gerunda, et Barcinone per Recuperationem Hispanicam venientibus redintegratae sunt. Praeterea, periegeticis in zonis, loquuntur Anglice et Theodisce. Quamquam cooficialitas exsistit, pleraque municipalia regionaliaque affixa et alia documenta solum Catalanice sunt, velut resultatio voluntatis servandae linguae autochthonicae.
Sociolinguisticus Insularum status ita in unidirectionalem bilinguismum linguae Hispanicae faventem fluxit ut, licet plerique incolae duas linguas intellegant, biliguismus activus, scilicet, duabus liguis loqui, fere exclusive a Catalanophonis colitur, dum Hispanophoni praecipue unilingues verbali plano sunt.
Praeter gubernationem autonomicam, Insulae divisae sunt in Consilia Insularia quattuor; Maioricae, Minoricae, Ebusi et nuper creatum in Statuti emendatione anno 2007 Frumentariae. Indicandum est ut in comitiis Maio2007 habitis primum suffragium directe Consiliis Insularibus latum esset. E comitiis 2007 suffragium separatim Consiliorum Insularium gubernationi latum est, quorum membra antea cum deputatis cuiusque insulae Insularum Baliarium Parlamento electae coincidebant.
Symbola
Insularum Baliarium symbola in vexillo integata sunt. Haec symbola propria et historice legitimata: horizontales quattuor clavi super gilvo fundo et purpureus superior laevus quadrans cum albocastello quinque medias turres habente. Singulae insulae etiam singula vexilla habere possunt.
Nihilominus, dubitabatur ex eius officializatione huius vexilli usus et eius historica legitimatio, quia pluries vexilli Maioricae modificatio consideratur, quod revera etiam in Palmae Maioricaeinsigni inspiratum est.
Gymnesiae et Pityussae dissimilem historiam geographicam habuere. Per Quaternariiglaciationes, propter aquae cumulum gelus modo in glacie pontivaga et magnis in iugis, maria oceanosque aequor deminuere. Quod quidem Minoricam et Maioricam se iungere vero Ebusum et Frumentariam provocavit. Omnes faunaefloraeque inter se miscuere, sed inter Magnam Gymnesiam et Magnam Pityussam sic non evenit, quia mansit euripus amplius 70 km longus, terrestri faunae invius. Minor Magnae Gymnesiae magnitudo (2 000 km²) et aridius clima terrestris faunae extinctionem et notorum arboreorum vegetalium carentiam effecit.
PDG pro insulano Hispanicorum maximorum unus est. Socio-oeconomicum Baliaricae oeconomiae elementum determinantissimum ultimis in decenniis periegesis est, nihilominus periegeticae mores dissimiles secundum insulam sunt. Insulae Maiorica et Ebusus intentiorem periegeticum fluxum habent, periegetas praesertim Germanos et Britannicos accipientes, quamquam etiam multi Itali praesertim in Ebusum eunt. Attamen Minorica in periegeticam industriam serior intravit, nunc multos Britannicos periegetas accipiens. De Frumentaria, insula ex huius industriae effectibus seclusa est, inter alia propter potabilis aquae carentiam et parvam magnitudinem, etsi accepit turistas praesertim Italos.
Omnibus in insulis reliquae Hispaniaeturismus solum totius quartam partem repraesentat, dum Ebusus est periegeticissimus (praecipue ob iuvenes eius discothecarum fama attractos).
Hoc turismi phaenomenum igitur insularis oeconomiae modum mutavit, laborantibus 70% incolarum in campo diaconiarum. Praeterea excellenda est industria textilis, corii et calceamenti.
Energia
Energiae generatio in Baliaribus basice de quinque thermaticis electrificinis in Maiorica, Minorica et Ebusso sitis pendet: