Talaiotum sive Talayotum (-i, n.) ad Aetatis Aeneaemegalithum in insulis Maiorica et MinoricaCulturae Talaioticae partem formantem refert. Talaiota originem trahunt ab exeunte millennio secundo et ineunte millenio primo. Sunt saltem 274 talaiota intra, prope aut relata ad Talaioticas catoecias et Talaioticas navetas. Dum aliquae defensivum propositum habent, aliorum propositum tamen clare non intellegitur. Aliqui talaiota specularum sive signorum turris propositum habuisse, velut in Minorica, ubi reticulum formant, credunt. Haec monumenta taulas tempore praecurrunt, quae prope inveni solent.