Rudolphus Scharping (vulgo: Rudolf Scharping, natus 2 Decembris 1947) est vir publicus Germanicus qui sodalis SPD ac Factionis socialisticae Europaeorum ab anno 1995 ad annum 2001 erat.
Iuventus et Munus
Anno 1966 maturus, Scharping brevi tempore miles fuit, deinde Universitate Bonnae rebus politicis, sociologiae, iurisprudentiae studebat, atque 1974 probationem magistri accepit.
Cursus honorum
Scharping ab anno 1966 sodalis SPD et annis 1969 - 1974 praeses iuvenum socialistarum Rhenaniae-Palatinati fuit. Annis 1975 ad usque 1994 ibi legatus senatus terrae fuit. Annis 1985 ad usque 1991 praeses legatorum suae factionis Rhenaniae-Palatinati erat, tum post electionem partam ad usque 1994 successor Caroli-Ludovici Wagner praeses ministrorum Rhenaniae-Palatinati (CDU) fuit. Anno 1993 praeses Socialis Democraticae Factionis Germaniae electus anno 1994 electiones foederales contra Helimutum Kohl perdidit et praeses ministrorum Curtus Beck ei successit. Sed eodem anno legatus Dietae Foederalis Germaniae electus hunc honorem ad annum 2005 tenuit. Anno 1995 propter cladem apud electiones acceptam praeses a sodalibus suis depositus est. Anscharius Lafontaine ei praeses successit. Anno 1998, cum Gerhardus Schröder (SPD) cancellarius factus esset, Scharping minister rerum militarium erat. Sed propter censuram malitiosam anno 2002 et ab hoc officio recedere coactus est.
Praefectus athleticarum
Ab anno 2005 Scharping praeses Foederationis Birotariorum Theodiscorum est et anno 2009 iterum creatus est.
Nexus externi
Consilium Ministrorum
Schröder I (27 Octobris 1998 - 22 Octobris 2002)
Praesides Fractionis
SPD Dietae Foederalis Germaniae