Herta filia erat legati Germaniae in Slovacia. Tubingae maturitatem accepit et tum eodem loco et Berolini iurisprudentiae, historiae atque rebus politicis studebat et anno 1969 primam, anno 1974 secundam probationem adepta est. Tum anno 1975Bremae doctor iurisprudentiae promota est. Deinde primo iurisconsulta, tum professor Berolini Universitatis Liberae laboravit.
Cursus honorum
Däubler-Gmelin ab anno 1966 sodalis SPD est et annis 1972 - 2009 legata Dietae Foederalis erat. Annis 1988 - 1997 vicaria praeses suae factionis fuit. Anno 1993 candidata vicarii praesidis iudicii foederalis constitutionis non electa est, quod factio CDU eam repudiabat. 27 Octobris1998Gerhardus Schröder (SPD) Cancellarius Foederalis eam Administram Foederalem Iustitiae nominavit. Hunc honorem tenuit ad 22 Octobris2002, cum post electionem Dietae Foederalis novum consilium ministrorum convocaretur. Gmelin nullum administerium accepit, quod in contentione suffragiorum Georgium W. Bush, tunc praesidem CFA, cum Adolpho Hitler comparaverat.