Klimmt ab anno 1964 sodalis SPD est. Anno 1975 primo legatus senatus terrae Saraviae elctus est. 1979 praeses vicarius legatorum SPD, anno 1985 praeses legatorum creatus est. Annis ab 1996 ad 2000 praeses suae factionis in Saravia fuit. Cum Anscharius Lafontaine (SPD), praeses ministrorum Saraviae anno 1998Administer Foederalis Aerarii Publici nominatus est, Klimmt 9 Novembris praeses ministrorum faciebatur. Sed electionem anni 1999 SPD perdidit atque idcirco Petrus Müller (CDU) 29 Septembris eius successor creatus est. Eodem die Gerhardus Schröder (SPD) eum successorem Francisci Müntefering administrum foederalem commeatus et aedificiorum nominavit. Hunc honorum non diutius quam ad 16 Novembris2000 tenuit. Tum a magistratu recedere coactus est, quod collegio pedilusororum Saravipontis pecuniam mutuam conciliaret, quamquam haec societas diruta erat.