Parentes eius medici fuerunt. Pater anno 1942 divortium fecit cum mater, quae Iudaica origine fuit et postea anno 1944 in Castris Carceralibus necata est. Gerhardus ipse gymnasium frequentabat, anno 1943/1944 in aeronautica militavit atque, postquam brevi tempore minister publicus oppido Immenhausen laboravit, anno 1947 maturitatem adeptus est. Tum Marburgi iurisprudentiae studebat et anno 1950 primam probationem, anno 1956 secundam accepit. Ab anno 1957 iurisconsultus admissus est.