Pater eius telegraphicus et postea minister publicus ferroviariae fuit. Et ipse Alexander post scholam finitam cursum muneris opifex ferroviariae coepit, sed mox diurnarius in actis diurnis Tremoniae scribebat. Praeterea anno 1923 praeses collegii opificum ferroviariae Berolini factus est. Postquam Nazistae Germaniam ocuuoaverunt (vide infra), minister societatis cautionis Austricae se sustentavit. Anno 1935 Lieselottam Klemenz amicam in matrimonium duxit. Anno 1936 ad societatem cautionis Carolsruhae movit, ibi celeriter in praesidio operam dedit. Anno 1945 praeses huius societatis factus est et ad annum 1969 mansit.
Cursus honorum
Anno 1922 una cum patre sodalis SPD factus est. Annis 1928 - 1933 legatus domus legatorum Borussiae fuit. Cum Nazistae rerum Germaniae potiti sunt, frustra operistitium omnium opificum postulavit. Itaque a dominis novis Germaniae saepius in carcerem iactus est. Post bellum finitum Möller ab Americanis legatus senatus terrae Virtembergiae-Badeniae nominatus et postea electus est. Anno 1952, cum terra Badenia-Virtembergia condita est, etiam in senatus terrae huius legatus factus est et ab anno 1958 inter rectores SPD factiones creatus est. Anno 1961 primo legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est. Annis 1962 - 1966 etiam praeses suae factionis in Badenia-Virtembergia erat. Anno 1969 a Gulielmo Brandt (SPD) novo cancellario foederali Administer Foederalis Aerarii Publici nominatus est. Sed 12 Maii a 1971 magistratu se recessit, quod aes alienum maius, cui Brandt favebat, negavit. Ad usque annum 1976 autem legatus Dietae Foederalis Germaniae mansit.