Pater eius colonus fuit. Quamquam Franciscus inopia pecuniae scholam relinquere coactus est, tam maturitatem adeptus est: Fecit tirocinium metallici et deinde iterum scholam frequentavit et anno 1922 maturitatem accepit. Deinde Francofurti ad Moenum, Monasterii atque Monachii iurisprudentiae studebat. Anno 1925 primam, 1930 secundam probationem nactus est. Deinde Thuiscoburgi causidicus laboravit. Ab anno 1939 etiam notarius fuit atque brevi tempore post miles conscriptus Bello Orbis Terrarum II ad usque finem interfuit. Post cursum honorum finitum (vide infra) ab anno 1969 praeses argentariae privatae fuit.