Pater eius faber claustriarius et magister civium et cum aliis conditor factionis CSU erat et multis annis legatus senatus terrae Bavariae fuit, avunculus Daniel annis 1903 - 1933 legatus factionis SPD in Dieta Imperii Germanici fuit. Ipse Ricardus post scholam finitam tirocinium electromechanici fecit et eo munere laboravit. Eodem tempore telestudium electronicae artis fecit. Anno 1936 primo ad officium laboris publici, deinde ad milites conscriptus est, annis 1940 - 1943 miles Bello Orbis Terrarum II interfuit, tum ad laborem in societate electronica iussus est. Annis 1945 - 1952 in fabrica claustriaria patris laboravit, deinde cum aliis societatem machinatorum condidit et ad annum 1989 duxit.
Familia
Stücklen maritus erat atque duos liberos habuit.
Cursus honorum
Et Stücklen Iunior inter conditores factionis CSU in oppido Heideck fuit. Anno 1949 primo legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est et diutissime mansit. Anno 1953 praeses vicarius fractionis CDU/CSU electus est. 29 Octobris1957 Stücklen in administerio AdenauerAdminister Foederalis Cursus Publici nominatus est et hunc honorem etiam Ludovico Erhard (CDU) cancellario ferebat. 30 Novembris1966 consilium ministrorum reliquit, cum foedus CDU cum SPD factione factum est. Annis 1967 - 1976 Stücklen iterum vicarius praeses legatorum suae factionis erat. 14 Decembris1976 praeses vicarius 31 Maii1979 praeses Dietae Foederalis electus est. 29 Martii1983 iterum praeses vicarius Parlamenti nominatus est. Electione anni 1990 non iam candidatus erat atque Dietam Foederalem reliquit.