Post maturitatem anno 1950Berolini acceptam Schwarz-Schilling Monachii litteris et linguis Asiae Orientalis studebat et anno 1956 doctor philologiae promotus est. Tum tirocinium argentarii fecit. Ab anno 1957 praeses fuit societatis, quae in oppido nomine Büdingen (Hassia) instrumenta electridi accumulandae fabricavit. Annis 1993 - 2002 societatem consultationis telecommunicationis eodem loco fuit.
Familia
Pater eius Reinhardus Schwarz-Schilling (1904 - 1985) compositor fuit, ipse Christianus maritus est atque duos liberos quattuorque nepotes habet.