Anno 1945 Klein patriam relinquere coactus est et Heidenheim in oppidum in Virtembergiam venit. Ibi scholam finivit atque typothetae et deinde diurnarii tirocinia fecit. Anno 1950 annuam pensionem universitatis Leicestriae accepit atque oeconomiae et historiae studebat; ab anno 1953 diurnarius diversis actis diurnis laboravit. Anno 1958 legatus factus est et in legationibus Theodiscis in Iordania, Syria, Irakia, Indonesia curator diurnariis laboravit. Ab anno 1965 adlatus rerum diurnariorum apud Ludovicum Erhard cancellarium foederalem erat. Anno 1969 curator commercii cum diurnariis Olympicorum certaminumMonachio in annum 1972 decretorum fuit. Anno 1972 iterum diurnarius liber laboravit.