Pater eius minister metallae fuit. Franciscus ipse gymnasium frequentabat atque anno 1914 maturitatem adeptus est. Ab anno 1914 ad 1918primo bello mundano interfuit atque usque ad annum 1919 captivus belli erat. Quamquam studium historiae rerum publicarum appetebat, tamen, ut matrem adiuvaret, munus mercatoris coepit. Iam anno 1921 director commercii societatis industriae fuit. Deinde decem anno pro societate aedificiorum administrandorum laboravit. Ab anno 1938 ad 1945 rector domus argentariae Assindiae fuit.
Cursus honorum
Neque temporibus Rei publicae Vimarianae neque regno nazistarum Blücher sodalis alicuius factionis fuit. Post secundum bellum mundanum Blücher cum aliis factionem liberalem condidit et 18 Maii1946 praeses FDP in zona Britannica Germaniae electus est. Ab anno 1946 ad 1947 legatus senatus terrae et administer aerarii publici Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae, anno 1948/1949 consilii oenonomicae Zonae Angloamericanae (Bizone) erat, anno 1948 praeses vicarius et anno 1949 praeses factionis suae creatus est. Eodem anno et primo legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est. Conradus Adenauer (CDU) cancellarius foederalis eum Administrum Foederalem rerum Propositi Marshalliani[1], qui auxilia CFA Germaniae lata administraret, et vicarium cancellarium nominavit. Anno 1953Administer Foederalis Collaborationis Oeconomicae[2] nominatus est, sed paene easdem res administravit ut antea. Ab anno 1951 ad 1953 Germaniae legatus apud Auctoritatem Internationalem Rurae erat, anno 1953, cum Elizabeth II regina coronaretur, Londinii Germaniam repraesentabat. Ab anno 1955 ad 1957 praeses vicarius consilii ministrorum OECD fuit. 23 Februarii1956 cum aliis legatis factionem FDP reliquit, quod sodales eius in Rhenania Septentrionali-Vestfalia foedus regendi cum CDU finiverant et nunc cum SPD terram regnabant, atque novam Factionem Liberam Popularem (FVP) condiderunt. FVP Martio anni 1957 se cum Factione Theodisca (DP) consociavit. Eodem anno iterum - nunc factionis DP legatus Dietae Foederalis electus est. Quod autem CDU hoc electione maiorem partem legatorum Dietae Foederalis vicit, Blücher cum aliis administris DP/FVP consilium ministrorum reliquit. 28 Februarii1958 Dietam Foederalem reliquit et ad usque mortem legatus Auctoritatis MaiorisCommunitatis Europaeae Carbonis et Chalybis fuit.