Post scholam finitam ab anno 1958 tirocinium typothetae absolvit atque ad annum 1962 in diurno factionis SPD laboravit. Tum Hamburgi rebus politicis, sociologiae, oeconomiae studebat. Tum magister universitatis laboravit.
Anno 1983 frustra contra Uwe Barschel (CDU) ut candidatus praesidis ministrorum Slesvici et Holsatiae contendit, sed legatus senatus terrae foederalis eius electus est. Quattuor annis post iterum candidatus contra Barschel erat. Illo tempore certamen electionis accerime gestum est: Reinerius Pfeiffer, adiutor Barschel, clam rumores falsos contra Engholm promulgavit, sed etiam Engholm de ea re certiorem fecit, quae paucis diebus ante electionem publicata est. Electionem 13 Septembris 1983 neuter candidatus vicit, sed Barschel propter crimina detecta 2 Octobris a magistratu recessit et 11 OctobrisGenavae etiam mortuus est: Sunt, qui dicant Barschel esse necatum, alii eum mortem voluntarium petivisse contendunt. Cum novus praeses ministrorum eligi non potesset, 8 Maii1988 iterum electiones faciebantur, quibus Engholm maioritatem absolutam vicit. 31 Maii praeses ministrorum Slesvici et Holsatiae electus est, successor Henning Schwarz (CDU), qui post mortem Barschel pro tempore magistratum administraverat.
8 Maii1993 Engholm autem ab omnibus magistratibus recessit, cum notum esset se mentitum esse, quo tempore de criminibus Pfeifferi certior factus esset. Ab anno 1994 neque legatus senatus terrae est. Successit ei praeses SPD Rudolphus Scharping, praeses Slescvici et Holsatiae Heida Simonis. Sed nunc rebus variis studet ut Novae Hansae condendae.