Anno 1956 familia eius a Curia Bremam migravit. Ibi Wedemeier schola finita tirocinium mercatorii ministri fecit. Tum procurator societatis domiciliorum aedificandorum laboravit.
Cursus honorum
Wedemeier anno 1971 primo legatus suae factionis SPD in senatum terrae Urbis Hanseaticae Bremae electus est. Anno 1979 praeses legatorum suae factionis electus anno 1985, postquam Ioannes Koschnick magister civium a magistratu recessit, eius successor creatus est. Electione anni 1987 maioritatem absolutam defendebat, sed anno 1991 eam perdidit. Itaque nunc una cum FDP et Viridibus factionibus urbem regnavit. Sed quattuor annis post haec coalitio fracta est et Wedemeier electione anni 1995 non plus quam 36 partes per centum suffragiorum adeptus est. Itaque a magistratu recessit atque sodalis suus Henning Scherf novus magister civium creatus est. Wedemeier autem ad annum 1999 iterum legatus senatus terrae erat.
Post magistratum
Wedemeier anno 2004 summum insigne Bremae, "nomisma aureum", accepit. Nunc consultus societatum laborat.