Altmeier post scholam finitam anno 1914miles in Bello orbis terrarum I conscriptus est, sed denique a hostibus captus est. Postquam liberatus est, munus mercatoris ediscit, atque annis ab 1923 ad 1946 minister in societatibus privatis laborabat.
Cursus honorum
Altmeier temporibus Rei Publicae Vimarianae sodalis factionis "Zentrum" fuit atque annis ab 1927 ad 1933 magistratus municipalis Confluentium erat. Dum Nazistae in Germania regnabant, Altmeier a re publica recedere coactus est. Anno 1946, Franci, qui partem occidentalem Germaniae occupaverant, Altmeier praesidem pagi Montis Taboris fecerunt. Post electionem senatus terrae Rhenaniae Palatinati Altmeier successor Gulielmi Boden praeses ministrorum eius terrae foderalis creatus est. Plus quam viginti annos regnavit, sed die 18 Maii1969Helimutus Kohl eum a magistratu recedere coegit, quod hic ipse praesidem ministrorum fieri voluit. Anno 1971, Altmeier etiam senatum terrae reliquit.