Post scholam finitam Zinn tres annos minister publicus urbis Cassalae fuit, deinde annis 1923 - 1926Goettingae et Berolini iurisprudentiae atque rebus publicis studebat. Anno 1927 primam, anno 1931 secundam probationem accepit. Tum iurisconsultus Cassalae laboravit. Postquam Nazistae rerum Germaniae potiti sunt, Zinn in carcerem aliquamdiu missus est. Nam iam ab anno 1919 sodalis SPD fuerat. Annis 1939 - 1945 militavit atque bello paene finito captus est.
Cursus honorum
Qua captivitate dimissus iudex summus Cassalae erat. Octobri mense 1945 administer iustitiae Carolo Geiler praeside ministrorum Hassiae factus est et etiam in hoc officio mansit, cum Christianus Stock anno 1946 praeses ministrorum electus est. Praeterea legatus consilii parlamentariciBonnae fuit, quod constitutionem novam Germaniae tulit. Sic Zinn etian unus e patribus patriae habebatur. Annis 1949 - 1951 etiam legatus Dietae Foederalis fuit.
14 Decembris1950 praeses ministrorum Hassiae electus est atque paene viginti annos hoc officio fungebatur: 3 Octobris1969 se recessit et Albertus Osswald (SPD) eius successor creatus est.