Annetta Schavan, circa anno 2010 .
Annetta Schavan
Annetta Schavan: imago
Nativitas :
10 Iunii 1955 ;
Iuchena Patria :
Germania
Annetta Schavan (vulgo: Annette ; nata 10 Iunii 1955 in oppido Jüchen apud Novaesium ) femina in politicis rebus versans, legata et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae (CDU) est.
Iuventus et munus
Postquam maturitatem adepta est, Schawan Bonnae et Dusseldorpii rebus educatoriis, philosophiae, theologiae catholicae studebat. Anno 1980 doctor philologiae promota est. Tum inter alia pro Opere Cusano operam dedit, quod iuvenes ingeniosos adiuvat. Die 5 Februarii 2013 autem Universitas Dusseldorpensis decrevit, ne Schavan amplius doctor esset, quod partem dissertationis ab aliis exscripsisset[ 1] .
Propter has res die 9 Februarii 2013 Schavan se e munere removit.
Cursus honorum
Schavan ab anno 1975 sodalis CDU Novaesii pro factione sua egit. Annis 1982 - 1984 consiliaria urbis fuit. Ab anno 1995 Administer Badeniae-Virtembergiae cultus fuit, ab anno 2001 legata senatus terrae Badeniae-Virtembergiae. Cum praeses ministrorum eiusdem terrae Ervinus Teufel anno 2004 a magistratu recessit, frustra contra Guntherum Oettinger candidata successionis contendit. Anno 2005 legata in Dietam Foederalem Germaniae electa est et Angela Merkel , nova cancellaria Germaniae eam Administrum Foederalem Eruditionis et Scientiae fecit. Quem honorem et post electionem anni 2009 cepit. Die 9 Februarii propter crimen in dissertatione sua allatum (vide supra) ab honore se abdicaturam praedicavit[ 2] . Ioanna Wanka (CDU ) ei administra successura est, ut Angela Merkel cancellaria pronuntiavit[ 3] . Nova administra die 14 Februarii magistratum iniit[ 4] . Tamen die 22 Septembris 2013 iterum legata ad parlamentum Germanicum electa est[ 5] . Die 30 Iunii 2014 autem Dietam Foederalem reliquit, ut legata Germaniae ad Sedem Sanctam fieret, quod officium die 8 Septembris 2014 iniit[ 6] .
Nexus externi
Notae
Consilium Ministrorum
Merkel I (22 Novembris 2005 - 27 Octobris 2009)
Consilium Ministrorum
Merkel II (28 Octobris 2009 - 17 Decembris 2013)
Angela Merkel (CDU) |
Guido Westerwelle (FDP) |
Thomas de Maizière (CDU) |
Volfgangus Schäuble (CDU) |
Sabina Leutheusser-Schnarrenberger (FDP) |
Carolus Theodorus zu Guttenberg (CSU, ad diem 1 Martii 2011) |
Ioannes-Petrus Friedrich (CSU, a die 3 Martii 2011) |
Rainer Brüderle (FDP, ad diem 12 Maii 2011) |
Daniel Bahr (FDP, a die 12 Maii 2011) |
Ilse Aigner (CSU, ad diem 30 Septembris 2013) |
Franciscus Josephus Jung (CDU, ad diem 27 Novembris 2009) |
Ursula de Leyen (CDU) |
Christina Schröder (CDU, a die 30 Novembris 2009) |
Philippus Rösler (FDP) |
Petrus Ramsauer (CSU) |
Norbertus Röttgen (CDU, ad diem 22 Maii 2012) |
Petrus Altmaier (CDU, a die 22 Maii 2012) |
Annetta Schavan (CDU, ad diem 14 Februarii 2013) |
Ioanna Wanka (CDU, a die 14 Februarii 2013) |
Theodericus Niebel (FDP) |
Ronaldus Pofalla (CDU)