David ex magno aliquo discrimine liberatus, non solum ipse privatim Deo gratias agit, sed sanctos omnes ad hoc officium invitat simul et hortatur. Deinde fatetur, quia sibi in rebus prosperis nimis secure blanditus fuerat, confidentiam suam merito correctam fuisse. Tertio, postquam breviter moerorem suum exposuit, ad gratiarum actionem iterum revertitur.[1]
1 Psalmus cantici, in dedicatione domus David. 2 Exaltabo te, Domine, quoniam suscepisti me,
nec delectasti inimicos meos super me. 3 Domine Deus meus, clamavi ad te, et sanasti me. 4 Domine, eduxisti ab inferno animam meam;
salvasti me a descendentibus in lacum. 5 Psallite Domino, sancti eius;
et confitemini memoriae sanctitatis eius. 6 Quoniam ira in indignatione eius,
et vita in voluntate eius:
ad vesperum demorabitur fletus,
et ad matutinum laetitia. 7 Ego autem dixi in abundantia mea:
Non movebor in aeternum. 8 Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem;
avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. 9 Ad te, Domine, clamabo,
et ad Deum meum deprecabor. 10 Quae utilitas in sanguine meo,
dum descendo in corruptionem?
numquid confitebitur tibi pulvis,
aut annuntiabit veritatem tuam? 11 Audivit Dominus, et misertus est mei;
Dominus factus est adiutor meus. 12 Convertisti planctum meum in gaudium mihi;
conscidisti saccum meum, et circumdedisti me laetitia: 13 ut cantet tibi gloria mea, et non compungar.
Domine Deus meus, in aeternum confitebor tibi.
Notae
↑In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi XXX, p. 131.