Psalmus hic superiori fere similis est. Propheta enim multis inuriis oppressus, nec quicquam inveniens subsidii in mundo, implorat Dei fidem, ut causam hominis iniuste afflicti suscipere et innocentiam afferere velit. Et quoniam certamen erat illi cum hypocritis, ad iudicium Dei provocat, odiose eos perstringens, quod falso Dei nomen obtenderent. Tandem quasi voti compos, sacrificium laudis pro liberatione promittit.[2]
1 In finem. Psalmus David.
Iudica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum,
et in Domino sperans non infirmabor. 2 Proba me, Domine, et tenta me;
ure renes meos et cor meum. 3 Quoniam misericordia tua ante oculos meos est,
et complacui in veritate tua. 4 Non sedi cum concilio vanitatis,
et cum iniqua gerentibus non introibo. 5 Odivi ecclesiam malignantium,
et cum impiis non sedebo. 6 Lavabo inter innocentes manus meas,
et circumdabo altare tuum, Domine: 7 ut audiam vocem laudis,
et enarrem universa mirabilia tua. 8 Domine, dilexi decorem domus tuae,
et locum habitationis gloriae tuae. 9 Ne perdas cum impiis, Deus, animam meam,
et cum viris sanguinum vitam meam: 10 in quorum manibus iniquitates sunt;
dextera eorum repleta est muneribus. 11 Ego autem in innocentia mea ingressus sum;
redime me, et miserere mei. 12 Pes meus stetit in directo;
in ecclesiis benedicam te, Domine.
Notae
↑Psalm 26, New Revised Standard Version Bible (1989), apud BibleGateway.
↑In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi XXVI, p. 116.