Psalmus 23 Anglice scripta picturisque praedita.
Psalmus 23 Hebraice cantus.
Iesus, pastor bonus. Mausoleum Gallae Placidiae , Ravennae .
Psalmus 23 (ordine Graeco psalmus 22 ) libri Psalmorum in Nova Vulgata Bibliorum versione incipit "Dominus pascit me ," et in aliis versionibus "Dominus regit me ."
Hic psalmus, qui de providentia et auxilio Dei enarrat, a multis compositoribus in musica ornatus est, inter quos sunt Ioannes Sebastianus Bach , Franciscus Schubert , Antonius Bruckner , Leonardus Bernstein , et ceteri.
Apud Christianos hic psalmus aliquando cum Iesu , pastore bono appellato, coniungitur.
Verba psalmi
Haec sunt verba psalmi 23 ex versione vulgata Clementina :
1 Psalmus David.
Dominus regit me, et nihil mihi deerit:
2 in loco pascuae , ibi me collocavit.
Super aquam refectionis educavit me;
3 animam meam convertit.
Deduxit me super semitas iustitiae
propter nomen suum.
4 Nam etsi ambulavero in medio umbrae mortis ,
non timebo mala, quoniam tu mecum es.
Virga tua, et baculus tuus,
ipsa me consolata sunt.
5 Parasti in conspectu meo mensam
adversus eos qui tribulant me;
impinguasti in oleo caput meum:
et calix meus inebrians, quam praeclarus est!
6 Et misericordia tua subsequetur me
omnibus diebus vitae meae;
et ut inhabitem in domo Domini
in longitudinem dierum.
Nexus interni
Nexus externi