Psalmus hic magna ex parte meditationes continet, quibus David se et alios ad spem in Deo locandam animat, et contra tentationum certamina armat et instruit. Quia vero nihil proclivius est quam sensus nostros fallacibus mundi illecebris a Deo abstrahi, ut effluant et evanescant, acriter in hanc vanitatem invehitur, ut se et alios in solo Deo contineat.[2]
1 In finem, pro Idithun. Psalmus David. 2 Nonne Deo subiecta erit anima mea?
ab ipso enim salutare meum. 3 Nam et ipse Deus meus et salutaris meus;
susceptor meus, non movebor amplius. 4 Quousque irruitis in hominem?
interficitis universi vos,
tamquam parieti inclinato et maceriae depulsae. 5 Verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere;
cucurri in siti:
ore suo benedicebant,
et corde suo maledicebant. 6 Verumtamen Deo subiecta esto, anima mea,
quoniam ab ipso patientia mea: 7 quia ipse Deus meus et salvator meus,
adiutor meus, non emigrabo. 8 In Deo salutare meum et gloria mea;
Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est. 9 Sperate in eo, omnis congregatio populi;
effundite coram illo corda vestra:
Deus adiutor noster in aeternum. 10 Verumtamen vani filii hominum,
mendaces filii hominum in stateris,
ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum. 11 Nolite sperare in iniquitate,
et rapinas nolite concupiscere;
divitiae si affluant, nolite cor apponere. 12 Semel locutus est Deus;
duo haec audivi:
quia potestas Dei est, 13 et tibi, Domine, misericordia:
quia tu reddes unicuique iuxta opera sua.