David manu Dei afflictus, quia se agnoscit iram Dei sua culpa provocasse, ut levationem impetret, peccatis suis veniam dare postulat: simulque deplorat, si e medio tollatur, Dei laudandi facultatem sibi ablatum iri. Deinde recepta fiducia, Dei gratiam celebrat, sermonemque ad hostes convertit, qui eius malis insultaverant.[2]
1 In finem, in carminibus. Psalmus David. Pro octava. 2 Domine, ne in furore tuo arguas me,
neque in ira tua corripias me. 3 Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum;
sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea. 4 Et anima mea turbata est valde;
sed tu, Domine, usquequo? 5 Convertere, Domine, et eripe animam meam;
salvum me fac propter misericordiam tuam. 6 Quoniam non est in morte qui memor sit tui;
in inferno autem quis confitebitur tibi? 7 Laboravi in gemitu meo;
lavabo per singulas noctes lectum meum: lacrimis meis stratum meum rigabo. 8 Turbatus est a furore oculus meus;
inveteravi inter omnes inimicos meos. 9 Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem,
quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei. 10 Exaudivit Dominus deprecationem meam;
Dominus orationem meam suscepit. 11 Erubescant, et conturbentur vehementer, omnes inimici mei;
convertantur, et erubescant valde velociter.
Notae
↑Sic in psalterio Gallicana et versione iuxta Hebraicum. In psalterio Romano: "Domine ne in ira tua arguas me."
↑In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi VI.