In libro Exodi (Ex 12) de agnis narratur, qui nocte Paschatis vescendi, quorum sanguis autem super utrumque postem et in superliminaribus domorum ponendus sit.
Tertium "servi Dei carmen" in libro Isaiae prophetae imaginem agni cum servo Dei coniungit: "Afflictus est et ipse subiecit se et non aperuit os suum; sicut agnus qui ad occisionem ducitur, et quasi ovis, quae coram tondentibus se obmutuit et non aperuit os suum." (Is 53:7 - Nova Vulgata)
In Novo Testamento imago saepius invenitur, maxime autem in scriptis Ioanneis. Sic in evangelio secundum Ioannem Ioannes Baptista bis discipulos ad Iesum delegat dicens: "Ecce agnus Dei, qui tollit peccatum mundi." (Io 1:29 et Io 1:36)
Imprimis in Apocalypsi Ioannis passim invenitur: Agnus tamquam "occisus" (Apc 5:6) mediis in novis Hierosolymis stat (Apc 14), ut adoretur (Apc 5:8s.).
Interpretatio ecclesiastica
Agnus Dei (vel GraeceἈμνὸς τοῦ Θεοῦ) est imago antiquitus in ecclesia diffusa Iesum Christum significans. Tamquam agnus paschalis vexillo victoriae ornatus Christum post resurrectionem significat. Saepe in arte Christiana et in scientia heraldica invenitur.
Textus liturgicus
Textus quotidie dicendus
Verba huius cantus sunt:
Agnus Dei qui tollis peccata mundi, miserere nobis.
Agnus Dei qui tollis peccata mundi, miserere nobis.
Agnus Dei qui tollis peccata mundi, dona nobis pacem.
Textus nonnumquam mutandi
In Missalis Romani editionibus recentioribus (ab anno 1975 factis) haec verba numquam mutantur. Attamen in veterioribus editionibus (qui in forma extraordinaria ritus Romani in usu sunt), dum missa pro defunctis celebratur, dicitur:
Agnus Dei qui tollis peccata mundi, dona eis requiem.
Agnus Dei qui tollis peccata mundi, dona eis requiem.
Agnus Dei qui tollis peccata mundi, dona eis requiem sempiternam[2].
Feria V in Cena Domini iuxta Missale Ioannis XXIII (1962) ter dicitur: miserere nobis. In ritu Lugdunensi, si missa cantata est, inter primam et secundam invocationem Agnus Dei antiphona Venite populi canitur[3].