Sub aspectu historico ars Christiana primo imaginibus prodiit. Tempore iconoclastiae byzantinaeiconographia occidentalis ab orientali decessit pictura magis magisque manui artificis concedenda. Saeculo sexto decimo theologi reformati artem, ut putaverunt, non iam Christianam repudiaverunt.
Ars Palaeochristiana paene ab origine religionis Christianae repetit. Picturae antiquissimae Christianae adhuc servatae ex Megiddo oriundae sunt (datatae in fere annum 70), sculpturae antiquissimae in sarcophagissaeculi secundi ineuntis inventae sunt. Plurimae picturae palaeochristianae in Catacumbis Romanis repertae sunt, quae bene demonstrant, quomodo depictio Iesu paulatim progressa sit; quae ex saeculo sexto paene immutata permansit. Initio ars Christiana multa arti Romanae populari debet, ubi autem ecclesia Constantino imperatore libertatem nacta est, magnificae basilicae aliaque aedificia magna erecta sunt, quorum opera tessellata servata proprietates artis Christianae adultae testificantur.
Traditionem classicam paulatim relinquens ars Christiana habitum minus naturalem, sed hieraticam, hunc mundum quasi transcendentem, recepit, unde ars mediaevalis nata est.
Medium Aevum et ars Byzantina
Magna pars artis post Imperium Romanum delapsum servatae est ars Christiana. Cum structurae politicae corruissent, hierarchiaecclesiastica stabilis permanebat, quod cum ad artificia creanda, tum ad ea servanda magni momenti erat.
Diu vis artis Byzantinae in artem occidentalem sentitur, quae autem paulatim viis novis progreditur, quibus artifices magis magisque personam suam exprimant.
In arte Byzantina habitus aestheticusnaturalismum ex tempore hellenistico praevalentem demovet. Est stilus hieraticus, magis ad evangelium nuntiandum quam ad res accurate describendas opportunus.
Perspectiva realistica, congrugentia aequalitasque, lux colorque negleguntur. Controversia, imagines utrum sint licitae an non, interpretationes secundae legum divinarum tabulae et discrimen iconoclastiae Byzantinae eo ferunt, ut icones ecclesiae Orientalis certis canonibus pareant, qui per saecula paene immutati permanent.
Renascentia et Aevum Novum
Cum Constantinopolis anno 1453 expugnata esset, officinae Byzantinae, quae opera summo artificio confecerant, finem ceperunt. Icones autem – argumentis rationibusque paene mutatis - usque ad hunc diem in terris Orthodoxis pinguntur, maxima ex parte in Russia.
In occidente tempore renascentiae litterarum numerus operum saecularium sive civilium accrevit, sed usque ad Reformationem plurima artificia ecclesiae sive monasteria, clerici nobilesque facienda curaverunt. Reformationis causa ars Christiana publice iussa in terris Protestantibus exstincta et plurima artificia religiosa deleta sunt. Artifices magis exempla oris aut arva pinxerunt, praeterea argumenta ex mythologia classica sumpta.
In terris Catholicis artificia religiosa porro confecta sunt, a saeculo duodevicesimo autem numerus operum a primis artificibus factorum clare decrevit.
Tempus hodiernum
A saeculo undevicesimo historici artis, quid sit ars – etiam ars Christiana - decernunt. Animi iudicium artem Christianam ab artificibus fidelibus faciendam esse (quod in oriente Christiana adhuc viget) in occidente postremum saeculo undevicesimo ineunte ab artificibus Christianis professa est. VindobonaeRomaequeartem Nazarenam, quae est artis genus romanticum-religiosum, condiderunt, ut artem Christianam renovarent antiqua arte ItalicaGermanicaque imitanda.