Sunt plus quam 60 Catacumbae Romanae, quarum paucae etiam publico patent. Catacumbae notissimae Romae ad Viam Appiam Antiquam sitae sunt, quae ab urbe in meridiem exit.
Etymologia
Primus locus "ad catacumbas" vocatus fuit multitudo sepulcrorum subterraeneorum inter secundum et tertium milliariumViae AppiaeRomae sita, ubi inter alia corpora apostolorum Petri et Pauli sepelita esse traduntur. His catacumbis Ecclesia Sancti Sebastiani extra muros superaedificata est. Verbum catacumbae est originis incertae, forsitan a nomine loci deductum aut ex verbis cata tumbas (Graece: κατά + τύμβος, "inter sepulcra") ortum. [1]
Historia
Antiquissimae Romae catacumbae originis praechristianae sunt, ut puta Catacumbae Hebraicae (i.e. Iudaicae) ad Viam Appiam Antiquam conservatae.
Christiani morem corpora mortuorum in catacumbis sepeliendi saeculo secundo receperunt. Usque ad saeculum quintum catacumbae continenter auctae ac amplificatae sunt. Etsi maxima ex parte sunt cuniculi longissimi sepulcrorum repleti et saepe pluribus in tabulatis instructi, interdum etiam oeci maiores inveniuntur. In Catacumbis imagines ecclesiae antiquae maximi momenti conservatae sunt.
Christiani vexati catacumbis aliter ac in legendis posteris saepe ponitur non latibulis usi sunt, quod arcanae non fuerunt.
Germani saeculo quarto invadentes multas catacumbas deleverunt. Imperio Romano dilapso paulatim in oblivionem venerunt. Saeculo octavo et nono papaereliquiasmartyrum e catacumbis in ecclesias Romanas ferri iusserunt, ut puta in ecclesiam Sanctae Praxedis, ubi ossa 2000 martyrum in crypta conquiescunt.