Cuique paginae opus est non carere: 1. lemmate paginae nomine congruente; 2. textu, qui rem definit notabilitatemque eius exprimit; 3. fonte externo certo; 4. nexibus internis ex hac pagina et ad hanc paginam ducentibus.
Imprimis ángelos est interpretatio verbi Hebraiimal'akh, quod simpliciter 'nuntius' interpretatur, naturae notione vel divinae vel humanae carens. Hieronymus autem in suis Bibliis Sacris conversis decrevit duas notiones: ubi prior enim textus verbo mal'akh atque ángelos ad hominem vocandum utebantur, Hieronymus "nuntius" ac "legatus" utebatur; cum autem supernaturale de spiritu loqueretur, verbum angelus apparet. Quod discrimen invenitur in posterioribus Bibliis conversis, in priscis exegetibus Iudaeis Christianisque, denique in studiosis hodiernis.