Anno 1903Ecclesia Cathedralis Tamperensis aedificari coepta est Tammerforsiae, et Hugoni Simberg et Magno Enckell mandatum est ecclesiam picturis ornare. Simberg duas picturas in parietem, Haavoittunut enkeli et Kuoleman puutarha (vide imagines infra) atque in partem mediam ecclesiae longum opus Köynnöksenkantajat pinxit. Haec facta sunt fortasse notissima opera eius.