"Adoro te devote" est hymnus a Thoma Aquinate compositus.
Hymnus
- Adoro te devote, latens Deitas,
- Quae sub his figuris vere latitas:
- Tibi se cor meum totum subiicit,
- Quia te contemplans totum deficit.
- Visus, tactus, gustus in te fallitur,
- Sed auditu solo tuto creditur.
- Credo quidquid dixit Dei Filius:
- Nil hoc verbo Veritatis verius.
- In cruce latebat sola Deitas,
- At hic latet simul et humanitas;
- Ambo tamen credens atque confitens,
- Peto quod petivit latro paenitens.
- Plagas, sicut Thomas, non intueor;
- Deum tamen meum te confiteor.
- Fac me tibi semper magis credere,
- In te spem habere, te diligere.
- O memoriale mortis Domini!
- Panis vivus, vitam praestans homini!
- Praesta meae menti de te vivere
- Et te illi semper dulce sapere.
- Pie pellicane, Iesu Domine,
- Me immundum munda tuo sanguine.
- Cuius una stilla salvum facere
- Totum mundum quit ab omni scelere.
- Iesu, quem velatum nunc aspicio,
- Oro fiat illud quod tam sitio;
- Ut te revelata cernens facie,
- Visu sim beatus tuae gloriae.
- Amen
Nexus externi