Minda in regione australi planitiei Germanicae septentrionalis ad duas ripas Visurgis fluminis prope Portam Westfalicam sita, urbis limes meridionalis sicut limes naturalis ad dorsum Montis Wiehen decretum est. In Monte Wiehen iurassicoaevo geologica orto Wiehenvenator (vulgo monstrum Mindae) novum genus animalium repertum fuit in territorio Mindensi.[2]
Canalis mediterraneus media fere urbe super Visurgem traducitur. In cataracta fossali (terminus technicus Theodisce: Schachtschleuse) naves a canale ad Visurgem descendere et a flumine ad canalem ascendere possunt.
Clima regionis Mindensis est Cfb in enumeratione climatum Köppen–Geiger, id est clima oceanicum. Sunt vegetatio potentialis silvae mixtae cum fagiscarpinisque, in parte septentrionali cum quercisbetulisque, sed hodie silvae naturales ibique cum forestis oeconomicis substitutae sunt.[3] Silvae fere sex centesimas faciei urbis tegunt, sed quinquaginta centesimas fere agri prata pascuaeque.[4]
Minda ab saeculo XVI urbs munita cum vallis fossisque erat. Nihilo minus urbs compluries a copiis alienis occupata fuit: in bello triginta annorum a copiis Sueciis de 1634 usque 1650, a copiis Francicis et in bello septem annorum anno 1758 et in quarto bello coalitionum anno 1806. In proelio apud Mindam copiae Borussicae Britanniaeque foederatae cum alteriis sociis Francicias Saxoniasque copias ad Kalendas Sextilis anno 1759 debellaverunt. Sub imperio Borussica complures aedificia militaria munita sunt.
In secundo bello mundano classes aeriam Alligatarum occidentalium in compluribus procellis nonnullas partes urbis deleverunt. Anno 1945 initio mensis Aprilis copiae Civitatum Foederatarum Americanum et Canadae in regionem Mindensem profiscebantur. Exercitus Germanicus cum pontes trans Visurgiam canalemque ducendes atque aquaeductum canalis secundum Adolfi Hitler tyranni iussum nomine vulgo decretum Neronensem sparserat, ad orientem detraxit.
Bello terminato imperium ad Britanniarum regnum translatum fuit, quod zona sua praesidiarium ex compluribus urbis regionis Mindenis administrabat. Copiae Britannicae omnes aedificia militaria Mindensia usque ad earum decessionem anno 1994 retinebant, qua de causa militia foederalis Germanica novum castrum militare ab anno 1959 Mindae obtinet. Consilium rerum oeconomicarum in zona Britannica praesideria (Anglice "Economic Council for the British Occupation Zone") pro administratione commercii anno 1946 Mindae fundatum, secundo anno ut concilium bizonale ad Francofurtum ad Moenum translocatum fuit. Cum anno 1947 civitates Lippe et Rhenania Septentrionalis et Vestfalia adunatae fuerunt sedes administrationis provinciae e Minda ad Detmoldam caput Lippiensem translata fuit.
Anno 1973 kalendiis Ianuariis tredecimae communes circumiectae ad urbem Mindam adiunctae fuerunt, quare incolarum numerus oppido crevit et area eius triplicata fuit.
Res municipiales
Numerus incolarum
Minda plus quam octoginta milia incolae habet, sed non omnes cives Germaniae. Decimo plus parte populationis? praecipue ex civitatibus Asiae et Europae Orientalisadvenae sunt.
Demarchus et consilium urbanum ab incolis pro tempore quinquennali eligatae urbem communiter administrabant. Ius eligendo non solum civibus Mindensibus sed etiam civibus Unionis Europae Mindae incolentibus minimo sexto decimo aetate est.
Urbis symboli
Insigne
Urbis insigne duas in partes verticaliter divisum est: dimidia pars dextra (in visu heraldico) aquilam biceptem coronatam imperialem nigram in recessu aureo, altera pars claves Petri decussatae albae in recessu rubro monstrat.
Vexillum
Urbis vexillum bicolore colores hanseaticas monstrat: superior rubra pars, alba inferior.
Mindae viae foederales 61 in directione meridionali et 65 in directione occidento-orientali conveniunt; tres pontes Visurgam pertinent. In parva distantia autoviae 2 et 30 pervaderi possunt in urbibus finitimis australibus.
Laophoria pro commeatu intraurbano ad stationem laophoriorum centralem (theodisce: Zentraler Omnibusbahnhof, abbreviatum: ZOB) conveniunt.
Portus ad Marem Germanicum per canalem mediterranem et alteras canales fluviasque pervadentur. In portu Mindense apud canalem vectura cum tramininibus autocinetis navibusque oneraria cum vectura intermodalis nexa est.
↑Werner Trautmann Erläuterungen zur Karte der potentiellen natürlichen Vegetation der Bundesrepublik Deutschland 1:200000 Blatt 85 Minden (= Schriften für Vegetationskunde. Heft 1). Bundesanstalt für Vegetationskunde, Naturschutz und Landschaftspflege. Bad Godesberg 1966.
↑Information und Technik Nordrhein-Westfalen, Officium statisticum civitatis Rhenania Septentrionalis et Vestfalia. Kommunalprofil Minden. . www.it.nrw p.3