Octobri1958, Communitate Francica (FranciceCommunauté française) nove creata, Consilium Gubernationis Gabonensis, se in articulo 76 nova ConstitutionisQuintae Reipublicae (versione anni 1958) fundans, Gabonis transformationem in departimentumFrancicum postulant. Leo M’ba, Gabonis praeses, Ludovicum Sanmarco, administratorem colonialem, fecit responsalem? praesentandae postulationis ob gubernationem metropolitanam. Ludovicus Sanmarco propositum non accipiendi accepit, invito generali de Gaulle, et Leone M'ba magnopere offenso (vide circumstantium narrationem et commentaria Ludovici Sanmarco de hac re in articulo correspondente).
Die 17 Augusti1960, velut pleraeque Africae Subsaharianae coloniae Francicae, Gabonia libertatem consecuta est. Leo M'ba primus praeses creatus est, a Francia sustentus, quae eum in munere rebus militaribus servavit (vide interventionem exercitus Francici anni 1964 Leonis M'ba emolumenti gratiā), usque ad eius mortem anno 1967, cum ab Omare Bongo, suo directore consilii, substitutus est.
Decennio 199 exeunte, petrolei aestimationis descensus Gabonem in gravem crisin oeconomicam demersit, quae adhuc hodie perdurat, quod incolas ad multiplicandas sociales politicasque vindicationes incitavit. Colloquium civitatis denuo condendae civitatis apertum est anno 1990, quod denique denuo polycommatismum statuit.
Die 3 Septembris2009, Alius Bongo Ondimba, minister Defensionis et Omaris Bongo Ondimba filius, cum 41.79 centesimis suffragiorum expressorum eligitur, cum circiter 141 000 suffragiorum ex 800 000 electorium inscriptorum. Petrum Mamboundou cum 25.64 centesimis suffragiorum superat.
Gabon propalam Coventionem anni 1951 de exilum statuto, eius protocollum anni 1967 et Conventionem anni 1969 determinatos exilum problematum aspectus in Africa regentem obsignavit.
Gabon fere cinquanginta ethnōn habet inter quae Fangi, Punus, Nzebi, Obambae, Bacotae, Guisires, Vungus, Anzigi, Myenes (Franciceles Fangs, les Punu, les Nzébis, les Obambas, les Kota, les Guisir, les Vungu, les Téké, et les Myènè, respective?) excellunt. Aliquae ethnē solum ab hominum centenis constituuntur. Culturaliter aliquae ad se commiscenda cum multitudine progressive et denique ad amittendas linguam peculiaritatesque ducuntur.
Est difficile exhaustivum ethnōn catalogum dare quia aliquae aliorum globorum solum subglobi sunt et omnia e subtilitatis gradu pendent qui attingi velit. Linguatraditionesque gentis eam discernere permittunt sed e quo momento loci dialectalis sive culturalium praxeōn varietas ut separati ethnous qualificatio iustificetur satis est? Quamobrem haud exhaustivus et aliquando redundans catalogus (subglobus una voce propria memoratur dum globus erga quem refertur inferius apparet).
Plurima nomina sive orthographiae apparere ad designandum idem ethnos possunt. Revera, praefixumBa crebro pluralem in linguis Bantuensibus notat sic Bapunu et PunuFrancice idem ethnos designat, secundum pluralem et singularem. Etiam eiudem nominis forma magis minusve Francicizata inveniri, potest, v. gr. Punu et Pounou idem vocabulum dissimiliter orthographatum sunt.
Ante colonizationem, gentes Gabonenses Animistica credibilia condividebant, quorum characteres variatos mythousritusque sunt sed in commune cultum mortuorum, quorum spiritus semper vivorum exsistentiam afficere poterant, et xoanōn usum habent. Praeterea adhuc hodie mutilata puerorum cadavera inveniuntur qui victimae rituum destinatorum ad firmandas potestatem opulentiamque auctoribus sunt. Fuit e saeculo undevicensimo vera competitio inter Catholicos et Protestantesmissionarios ad evangelizandos Gabonenses. Practice, plurimi homines Christiana credibilia antiquis autochthonicis credibilibus adiungunt. Notandus est successus in Gabone cuiusvis ecclesiarum generis, praesertim Evangelicarum, et in Americanis exemplaribus et in Africis inspiratarum.
Gabonensis ratio educativa a duobus ministeriis regulatur: Ministerio Educationis, cuius munus e brephotropheo in ultimum Lycei annum est, et Ministerio Educationis Superioris et Technologiarum Innovativarum, cuius munus universitates et educatio superior et scholae professionales est.
Educatiopueris inter sex et sedecim annos secundum Legem Educationis mandatur. Plerique pueri in Gabone suas scholares vitas frequentandis brephotropheis incepere, postea paedotropheis intersunt. Sex annos nati in schola primaria, quae sex cursibus constituitur, adscribuntur. Secutus ordo schola secundaria, septem cursibus constituta, est. Post diploma baccalaureatum, 19 annos nati in universitates aut disciplinae superioris instituta, velut scholas ingeniariae aut scholas negotiorum, ingredi possunt.
Gubernatio petrolei reditibus ad construendas scholas, ad solvenda magistrorum salaria et ad promovendam educationem, rusticis regionibus comprehensis, usa est. Attamen, et educativarum structurarum conservatio et magistrorum salaria deminuta sunt. Anno 2002 index matriculationis primariae grossus 132 centesimae et anno 2000 primariae matriculationis index manifestus 78 centesimae erat. Grossa manifestaque rationes in studentium formaliter matriculatorum numero fundantur et necessarie igitur veram scholae frequentationem non reddit. E 2001, 69 centesimae puerorum qui scholam primariam inceperunt probabiliter quintum cursum attigere. Inter systematis educativi problemata mediocris administratio inventioque, inspectionis defectio, magistri paulo qualificati et alumnorum plenissima conclavia sunt.
E decennio novum litterariumgenus evolutum est in Gabone, diēgēma. Genus paulo notum cuius mucro Ioannes Iustus Ngomo est. Qui iam duos libros circiter triginta diēgēmatibus compositos habet: "Diēgēmata eburnea et post mortem" (FranciceNouvelles d'Ivoire et d'outre-tombe), "Diēgēmata Comonis et nullius partis" (FranciceNouvelles du Como et de nulle part). Cuius inspiratio directe e Gabonensibus mysticismo, terrorexoanolatriaque orta est.
Personae
Traditionalespersonae ponderis partem intra Gabonensem culturam formant. Singulum ethnos singulas proprias personas cum variis significationibus usibusque habet. Crebro eis in traditionalibus caerimoniis (matrimonio, natali, luctu etc.) utuntur. Notissimae et popularissimae sunt inter magnos artis mercatus praecipue PunuvicaeFangicaeque personae sunt, quae in magnis Europaeis, Boreamericanis et Asianismuseis inveniuntur (confer opera Ludovici Perrois, Fernández, et Gunter Tessman). Traditionalistae artemsculpturaeligneae, praesertim lignorum pretiosorum, et materiarum rararum in luce conlocant.
Qualis aliorum Africarum civitatum, talis Gabonensis cinematographia pecuniariorum mediorum defectionem, parvum disponibilium cinemateorum numerum in natione (quae, praeterea, magnas commerciales productiones malunt) et populi defectionem patitur. Adhuc in sede culturali Francica Liberopolitana, cinemateum habente, est ubi plurimae opportunitates videndae Gabonensis pelliculae habentur.