Una species (Trichechus senegalensis) oram occidentalem Africae inhabitat, altera (Trichechus inunguis) orientalem Americae Meridionalis oram, et tertia (Trichechus manatus) insulas Caribbeanas. Sunt qui manatum Floridensem imputent ut species propria esse, sed SITI eum imputat ut subspecies T. manati, et hoc nunc usuale est.
Manatus Indiae Orientalis species periclitata est. Tamen nullos praedatores naturales habet, expansio humana in paludes orarias habitationem naturalem deminuit, et multos manatos helicae navigii automatarii iniuriantur. Saepe manati piscatoria—hamos, pondera metallica—edunt dum carpentes. Hae res non videntur nocere manatos, praeter linum vel filum, quae possunt systema digestivum sufflaminare, et lente animal necare.
Manati saepe prope ergasteria energiae congregant, quae aquas fovent. Nunc in his fontibus teporis nituntur, et propterea migrare ad aquas formas liquerunt. Nuper, hae ergasteria claudens, ministerium Americanum ferarum pisciumque U.S. Fish and Wildlife Service conatur viam tepefaciendi aquam pro manatis invenire.