Musis plerumque altis validisque, homines saepe eas arbores falso appellant, sed plantae caulis re vera est pseudocaulis. In aliquibus speciebus, hic pseudocaulis, ex cormo emergens, potest altitudinem ad 7.6 vel fortasse octo metra (26 pedes) attingere, foliis spiraliter dispositis, ad 3.5 metra (10 pedes) longis et 60 cm (2 pedes) latis.[4] Unusquisque pseudocaulis potest proferre fascem musarum viridum, quae maturescentes flavi vel adeo rubri fiunt. Post fructum prolatum, pseudocaulis moritur, et alius in eius loco substituitur.
Alii fontes ferunt genus nominari pro Antonio Musa, medicusAugusti imperatoris (Bailey 1916:2076); alii autem ferunt Linnaeum, qui genus anno 1750 nominavit, e mauz, voce Arabica, in Latinum convertisse.[5]Banana, nomen Musae in multis linguis, e voce ipsa Arabica banan 'digitus' deducitur.[5]