Sudania Australis est a die 9 Iulii2011Africae civitas, antea fuit pars australis et postea regio sui iuris Sudaniae.
Nilus flumen eam regionem transfluit. In quibusdam partibus Sudaniae Australis petroleum nascitur. Caput Iuba est, alia oppida sunt Vavum, Malacalum, Burum, Rumbicum.
Incolae Sudaniae Australis africani nigri sunt, gentes Dincae et Nueri et multae atque aliae sunt. Multi ex agri cultura vivunt.
Historia
Sudania australis hodierna vel Semberria classica etiam in antiquitate Regnum Sembritum autonomum erat (Graece classico: Basileia Sembrita, Neo-Latine recente: Equatoria, Arabice: DarFur). Huius incolae antiqui sub nomine Latino Semberrites vel Graece Sembritai iteratim notati fuerunt. Eorum regina feminina ante Christi ex palatio regali in insula fluviali amnis Nili superioris per hoc Regnum Sembritum antiquum regnavit.
Nupee diu bellum civile erat, nam multi incolae eius regionis libertatem de Sudania volebant et se a magistrati et a populo Sudaniae septentrionalis opprimi et contemni putabant. Anno 2005 administratio et seditiosi Sudaniae Australis pacem fecerunt.
Mense Ianuario anno 2011 referendum de libertate habitum est. Adhuc Sudania Australis civitas autonoma est et eius reconstructio incipit. Iam multi qui propter bellum in alias partes et civitates expulsi sunt revertuntur.