In praesidentialibus Civitatum Foederatarum comitiis anni 1860, Factio Republicana, Abrahamo Lincoln duce, servitutis propagationi obstiterat praeter civitates ubi ea iam existebat. Republicanis his in comitiis victoribus, septem civitates Meridionales, etiam antequam Lincoln praeses inauguratus est (die 4 Martii1861), suam secessionem ab Unione declaraverunt. Exeuntes ineuntesque Unionis gubernationes secessionem reicierunt, quam eae seditionem habuerunt.
Simul in una republica praesentia Meridionalis qui servitutem sinebat et Septentrionalis qui servitutem repugnabat fecit ut veri simile atque adeo necessarium esset certamen erumpere internecivum. Lincoln leges foederales contra servitutem ubi servitus iam erat non posuit, sed in Oratione Domus Divisae, anno 1858 facta et mox late lecta, spem habuerat ut "sistatur addita [servitutis] expansio, et ponatur ubi animus hominum poterit requiescere in fide cursui ultimae eius exstinctionis."[3] Multum civilis disputationis annis 1850 expansionem servitutis in territoria novissime creata vehementius dixebat.[4][5][6] Veri simile erat omnia territoria ordinata fieri civitates liberae (eo tempore saepe free-soil states appellatae)—quod motum Meridionalem ad secessionem auxit. Viri politicae periti amborum Septentrionalis Meridionalisque sumpserunt servitutem, si expandere non potuit, marcescere et mori.[7][8][9]
Alexander Hamiltonius Stephens, futurus Vicarius Confoederationis Praeses, in Oratione Lapis Angularis apud Athenaeum SavannaeGeorgiae habita die 21 Martii1861, paulum ante bellum, dixit[14] servitutem fuisse principalem secessionis causam.[15] Post cladem autem Confoederatorum, Stephens fuit unus ex ardentissimis Causae Amissae defensoribus.[16] Conspicua fuit discrepantia[17] inter argumentum Orationis Lapis Angularis et eius argumentum post bellum—quod servitus non fuit secessionis causa. Jefferson Davis quoque, Praeses Confoederationis, argumentum commutavit, a propositione belli a servitute, ad propositionem belli ab iuribus civitatum effecti. Cum Meridionales saepissime argumentis de iuribus civitatum usi sunt ut servitutem defenderent, ei nonnumquam postulaverunt ut leges totius reipublicae eorum res in Regulis Lintei in Os Iniecti et Lege Servorum Fugitivorum anni 1850 sustinerent. Quod attinet ad has quaestiones, Septentrionales iura eorum civitatum vicissim defendere voluerunt.[18]
Aliae causae fuerunt sectionalismus, ab auctu servitutis in Meridionali amplificatus dum servitus in civitatibus Septentrionalibus deminuebatur, et varietates culturarum Septentrionalis et Meridionalis; sed plurimi historici hodierni, extremum Caroli Beard historici determinismum oeconomicum reicientes, oeconomias Septentrionalis et Meridionalis plerumque fuisse complementarias ponunt.[33] Separans servitutis effectus maximas denominationes religiosas (sectas Methodistam, Baptistam, et Presbyterianam) scidit,[34] et pessimae servitutis crudelitates—verberatio, mutilatio, separatio familiarum—acerbas effecerunt controversias. Quod septem advenarum partes se in Septentrionali conlocabant Meridionalem auxit anxietatem.[35]Electio Abrahami Lincoln anno 1860 omnem concordiae spem rescidit.[36] Novi conatus compromissi, Emendatione Corwiniana et Compromisso Crittendeniano non exclusis, defecerunt. Duces Meridionales metuebant ne Lincoln servitutis incrementum impediret et eam adversus exstinctionis cursum dirigeret. Civitates serviles, quae iam fuerunt minor Camerae Repraesentativorum pars, se nunc perpetuum habebantur numerum minorem in Senatu et Conlegio Electorale, contra Septentrionalem qui opes viresque consequebatur.
Anno 1850, ratio Meridionalium alborum in familiis habitantium quae servos possidebant fuit quadriginta tres centesimae in Meridionali Inferiori, triginta sex centesimae in Meridionali Superiore, et viginti duae centesimae in civitibus finitimis quae plerumque pro Unione pugaverunt. In Meridionali Inferiori habitabant octoginta quinque centesimae dominorum qui centum vel plurimos servos possidebant, sed una centesima in civitatibus finitimis.[40] Nonaginta quinque centesimae nigrorum in Meridionali habitabant, ubi ei erant tertia pars multitudinis, sed una centesima multitudinis Septentrionalis. Itaque, timormanumissionis erat maior in Meridionali quam in Septentrionali.[41]
Diiudicatio Summi Iudicii in re Dred Scott v. Sandford (1857) controversiam inflammavit. Verba diiudicationis, a Rogerio B. TaneySummo Iudice scripta, dixerunt servos esse "tam inferiores quam eis non sunt iura ab homine albo observanda,"[42] et servitutem igitur posse in territoria extendi. Lincoln monuit "proximam diiudicationem Dred Scott[43] posse servitutem civitatibus septentrionalibus minitari."
Antequam Lincoln praeses inauguratus est, septem civitates secessionem ex Unione declaraverant. Die 4 Februarii1861, gubernationem Meridionalem, Civitates Confoederatas Americae, statuerunt.[44] Castra foederalia et alias proprietates inter eorum fines occupaverunt sine efficaci oppositione Praesidis Iacobi Buchanan, cuius tempus muneris die 4 Martii1861 finiturum erat. Buchanan enim dixit diiudicationem Dred Scott v. Sandford docuisse quod Meridionali non fuit secessionis causa, et Unionem "habitam esse perpetuam," sed putavit "potestatem viribus armorum ad civitatem cogendam ut in Unione maneret" non fuisse inter "enumeratas potestates ad Congressum concessas."[45] Omne praesidium in Texia—quinta Exercitus Unionis pars—se copiis civitatis a Davide E. Twiggs imperatore dedita est, qui se ad Confoederationem subinde iunxit.
Civitates finitimae in Unione fuerunt Virginia Occidentalis (quae ex Virginia exsecata facta est nova civitas), et quattuor ex quinque septentrionalissimis civitatibus servilibus (Terra Mariae, Delavaria, Missuria, et Kentuckia). Terrae Mariae erant permulti magistratus qui, Confoederationi faventes, tumultum Baltimorae contra Unionem et pontes combustos tolerabant. Iuribus belli a Lincoln declaratis et voluntariis postulatis, VasingtoniamBaltimoramque properaverunt cives hostem propulsandum armati qui in Septentrionale exercuerant (McPherson 1988:284–287). Priusquam gubernatio Confoederationis quod accidebat intellexit, Lincoln, omnibus Terrae Mariae magistratibus in custodiam datis et sine iudicio retentis, totam Terram Mariae (et Vasingtoniam, separatam reipublicae formam), in dicionem potestatemque Unionis redegit.
In Missuria, constitutionalis de secessione conventus electus vehementer sententiam tulit ut civitas in Unione remaneret. Cum enim Claiborne F. Jacksongubernator, Confoederationi favens, cives armatos poposcit, oppugnati sunt a copiis foederalibus, Nathaniele Lyon duce, et post Rem Castrorum Jackson, Lyon gubernatorem reliquumque Praesidii Civitatis ad meridianam et occidentalem civitatis regionem eiecerunt. (Vide etiam Secessio Missuriae.) Conventus constitutionalis iterum convocatus, vacuum quod evenerat implens ut potestatem capiret, Unionista Missuriae administratio ad tempus factus est.[46]
Kentuckia non secessit, sed in tempus medium se gerere declaravit. Cum copiae Confoederationis civitatem intrarent, mense Septembri 1861, hic status exitum habuit, et civitas Unioni fidelitatem adfirmavit dum servitutem retinere conata est. Per incursum breve a copiis Confoederatis factum, homines Confoederationi consentientes conventum pro secessione ordinaverunt, gubernatorem inauguraverunt, et a Confoederatione accepti sunt; seditiosa autem administratio mox exsulata abiit, et numquam civitati moderata est (McPherson 1988:293–297).
Cum Virginia secederet, nova gubernatio Unionista Wheeling in urbe quadraginta novem comitatus rogavit ut die 24 Octobris1861 edicto ad novam civitatem creandam suffragarentur. Quadgraginta unus comitatus paruerunt,[47] et quamquam minor civium numerus suffragium inierunt,[48] nova civitas, primo appellata "Kanawha," sed postremo "Virginia Occidentalis," ad Unionem die 20 Iunii1863 admissa est. Comitatus Ieffersonius et Berkeleia ad civitatem eodem anno exeunte adiunctae sunt.[49]
Prospectus
Plusquam 10,000 concursus utriusque exercitus per bellum acciderunt, quorum quattuor decimae in Virginia et Tennesia (Boritt 1995: 247). Quia commentarii separati quodque proelium grave et multa proelia levia memorant, hoc summarium meram praebet adumbrationem.
Victoria Republicana in praesidentialibus Civitatum Foederatarum comitiis anni 1860 Carolinae Meridionalis declarationem secessionis ex Unione cito excitavit. Ante Februarium 1861, sex plures civitates Meridionales secessionem declaraverant. Die 7 Februarii, hae septem civitates constitutionem in tempus pro Confoederatis Americae Civitatibus tulerunt, cuius caput apud Montem GomericiAlabamae statuerunt. Conventus Pacis anni 1861 ut discrimen dissolveretur Vasintoniae convenit, sed negotium male gessit. Octo aliae civitates serviles obtestationes ut se ad Confoederationem coniungerent reicierunt. Copiae Confoederatae plures castellas foederatas intus in suis finibus ceperunt. Praeses Buchanan has mollestias recusavit, sed responsum militarem non fecit, quamquam auxilium Castelli Sumter ex naviStella Occidentis suppeditare conatus est, quae navis, a copiis Carolinae Meridionalis bombardata, antequam ad castellam advenire potuerat reverta est[50]; gubernatores autem Massachusettae, Novi Eboraci, et Pennsilvaniaetela coemere et cives ad hostem propulsandem armatos exercere tacite coeperunt.
Die 4 Martii1861, Abrahamus Lincoln inauguratus est praeses. In oratione aditiali, arguit Constitutionem esse "perfectiorem coniunctionem" quam Capita Confoederationis, pactum revera obligans; unde appellavit quamlibet secessionem "iure inritam."[51] Dixit se noluisse bellum civitatibus meridionalibus inferre, neque in animo habuisse servitutem terminare ubi iam esset, sed se vim adhibere ut possessionem rerum foederatarum conservet. Peroratio refectionem vinculorum coniunctionis oravit.
Civitates Meridionales legationes Vasintoniam miserunt qui solutionem rerum foederatarum foedusque pacis cum Civitatibus Foederatis facere obtulerunt; Lincoln autem, habens Confederationem esse gubernationem non legitimam, et foedus cum ea reapse confessionem eam esse gubernationem sui iuris, conloquia cum legatis Confoederatis reiecit,[52] sed Gulielmus H. Seward, Secretarius Civitatis, attamen conloquiis inconcessis obliquisque interfuit, quae improspere gesta sunt.
Castellum Sumter, prope urbe Carolopolitem Carolinae Meridionalis, Castellum Pickens, et Castellum Zachary Taylor fuerunt reliqua Unionis castella intus in finibus Confederationis, et Lincoln Castellum Sumter defensum constanter requisiit. Copiae administrationis Confoederatae, a Jefferson Davis Praeside Confoederato iussae et P. G. T. Beauregard imperatore ductae, castellum die 12 Aprilis bombardaverunt; quo facto, castelli praesidium proximo die indutias fecit et die 14 Aprilis se dedidit. Seditione ut videtur hactenus parva, Lincoln septuaginta quinque milia voluntariorum nonaginta dies poposcit ut ei castella recapiant Unionemque conservent.[53] Homines Septentrionales postulationi ardenter obsecuti sunt. Nonnullos menses ante, nonnulli gubernatores Septentrionales suos milites publicos prudenter exercuerant, atque adeo copias movere proximo die coeperunt.[54]Armamentarium Libertatis attamen in LibertateMissuriae octo dies post Proelium Castelli Sumter a copiis Confoederatis captum est.
Quattuor civitates in Meridionale Superiori (Tennesia, Arkansia, Carolina Septentrionalis, Virginia), quae iterum atque iterum proposita Confoederata reicierant, nunc recusaverunt ne eae copias contra vicinos mitterent, secessionem declaverunt, et sese ad Confoederationem coniunxerunt. Ut Virginia compensaretur, caput Confoederationis Ricmondiam translatum est, in urbem quae mox signum Confoederationis facta esset. Urbs attamen locum tenebat quod facile vulnerari poterat, prope ferriviale rerum frumentariarum terminum.[55] Quamquam Ricmondia circummunita erat, urbis commeatus imminuerentur postquam Sherman Atlantam capiret, et paene omnino interdicerentur cum Grant, Petersburgum obsidens, ferrivias quae capiti Meridionali suppeditabant intercluderet.
Consilium Anacondae et Obsidio Confoederationis, 1861
Mense Maio 1861, Lincoln obsidionem omnium portuum Meridionalium confirmavit, et itaque ordinaria navigia ab regionibus externis ad Confoederationem terminavit. Captae violatorum naves oneraque vendebantur et lucra nautis Unionis dabantur, sed nautae Britannici liberabantur. Anno 1861 exeunte, obsidio plurimas naves intra Confoederationem prohibebat, et "Regem Gossypium" occlusens, oeconomiam Meridionalem pessum dabat.
Die 8 Martii1862, Classis Confoederationis aggressa est Classem Unionis cum Virginia, ferrata navis bellica, obsidionem oppugnaret; contra naves ligneas videbatur invicta. Proximo die eae necesse fuit proelium committere cum nova navi bellica Monitor in Proelio Ferratarum.[59] Quo facto, concursus aequo marte finivit, sed Unioni reapse fuit victoria belli rationis bonae quia obsidio portuum durabat. Ultroque amisit Confoederatio Virginiam cum navis ne caperetur cogitate perforata summersaque est. Unio multa exempla Monitor construxit; Confoederatio autem, arte efficacium navium constructarum carens, naves bellicas ex Britannia adipisci conata est. Victoria Unionis in Proelio Castelli Fisher Altero mense Ianuario 1865 ultimum Meridionalis portum utilem inclusit, et tandem cursores obsidionis re non verbo superavit.
Cautissimo McClellan post Proelium Antietam non profecto, Ambrosius Burnside legionis praefectus pro eo substitutus est, qui mox in Proelio Fredericksburgi ad inritum redactus est,[68] die 13 Decembris1862, quando plus quam duodecim milia militum Unionis necati vel vulnerati sunt cum frustra milites Burnside hostes adversos apud Altitudines Marye identidem adgressi sint. Post hanc pugnam, Iosephus Hooker legionis praefectus pro Burnside substitutus est, qui quoque non potuit superare exercitum Lee, et se in Proelio Chancellorsvillae mense Maio 1863 dedecoravit.[69]
Pro Hooker mense Iunio, Lee incursionem in fines Septentrionalis iterum facienti, Georgius Meade legionis praefectus substitutus est, qui in tridui pugna, Proelio Gettysburgi, a die 1 Iulii ad diem 3 Iulii1863, invadentem Lee exercitum tandem superavit.[70] Hoc fuit cruentissimum belli proelium, aliquando habitum belli punctum commutationis, cuius ultimus impetus grandis desperatissimusque, Impetus Pickettianus, die 3 Iulii, saepe memoratur plurimus Confoederationis aestus accessus, non solum quia fuit finis propositi Lee ad Vasintoniam ex septentrionali premendam, sed etiam quia VicksburgumMississippiae, arx potentiae fluviatilis, proximo die—die libertatis Civitatum Foederatarum—expugnatum est. Exercitus Virginiae Septentrionalis viginti octo milia casualitatum accepit; exercitus Unionis, viginti tres milia.[71] Lincoln autem iratus est quod Meade recessum Meridionalem intercludere non potuerat, et post eius expeditionem autumnalem, quo nihil effectum est, ipse novos ex Theatro Occidentali duces petere statuit.
Clara Confoederationis victoria in regione occidentali fuit Proelium Chickamaugae. Bragg, cum novis copiis a Iacobo Longstreet Legionis Praefecto ductis ex exercitu Lee in regione orientali, adversus heroicam Georgii Henrici Thomas Legionis Praefecti resistentiam, Rosecrans superavit, qui se Chattanoogam recepit, quam Bragg extemplo obsedit.
Ulixes S. Grant, gravissimus Unionis dux prudens reique militaris peritus in regione occidentali, insignes castrorum Henry et Donelson victorias reportavit, quibus Unio imperium in flumina Tennesiam et Cumberland adepta est. Proelia Shiloh[76] et in maius Vicksburgi[77] imperium Unionis in Flumen Mississippium confirmaverunt, et posterior pugna ergo habetur unum ex belli punctis commutationis. Grant, itinere ad Rosecrans succurrendum facto, Bragg in Proelio Chattanoogae Tertio devicit, copias Confoederationis ex Tennesia tandem expulit, et viam ad Atlantam ipsaque Confoederationis interiora aperuit.[78]
Theatrum Trans-Mississippiense, 1861–1865
Bellum tumultuarium fecit ut multum Missuriae sit locus pugnae; Missuria revera fuit tertia in ordine numeri proeliorum in quavis civitate per bellum.[79] Aliae occidentis civitates, quamquam remotae ab expeditionibus et proeliis in oriente, expertae sunt multa proelia levia. Proelia in regione occidentali bonam fidem erga Unionem confirmaverunt Missuriae, Territorii Indorum, et Territorii Novi Mexici. Incursiones Confoederationis in Territorium Novum Mexicum repulsae sunt anno 1862, et expeditio Unionis ad Territorium Indorum muniendum anno 1863 bene processit; prope belli finem attamen, Unionis Expeditio Fluminis Rubri ad inritum cecidit. Texia in dicione Confoederationis per bellum mansit, sed postquam expugnatio Vicksburgi (4 Iulii1863) imperia et potestates in Flumen Mississippium Unioni dederat, est ab aliis Confoederationis partibus omnino seiuncta.
Bellum confectum, 1864–1865
Anno 1864 ineunte, Lincoln omnibus Unionis exercitibus praefecit imperatorem Grant, qui suum praesidium cum Exercitu Potomaci locavit, et Grant vicissim Gulielmum Tecumseh Sherman Legionis Praefectum plurimis occidentis exercitibus praefecit. Grant notionem totius belli plene intellegebat, et cum Lincoln et Sherman putabat solum summam copiarum Confoederatarum et eorum radicum oeconomicorum cladem finire posse bellum.[80] Eorum bellum erat totum, non tantum proeliatorum interfectorum, sed praediorum, pontum, ferriviarum, urbium, et domuum dirutarum.
Atlanta excessa et commeatu relicto, exercitus Shermanianus iter ad mare fecit, quo copiae Unionis circa viginti centesimae praediorum in Georgia vastavit. Sherman Oceanum AtlanticumSavannaeGeorgiae mense Decembri 1864 attigit. Milia servorum liberatorum eius exercitum subsecuta sunt. Non fuerunt proelia maiora per iter. Sherman tum ad septentrionalem per Carolinam Meridionalem et Carolinam Septentrionalem advertit ut ad lineas Confoederationis accederat et exercitum Lee a meridionali premeret.[86]
Interea exercitus Lee, casualitatibus transitionibusque magnopere imminutus, nunc erat multum minor quam exercitus Grant. Copiae Unionis victoriam magni momenti reportaverunt apud Quinque Furcas die 1 Aprilis; quo facto, Lee necesse fuit Petersburgum et Ricmondiam vacuefacere. Caput Confoederationis expugnatum est ab Unionis Corpore XXV, quod in copiis Aethiopibus consistebat.[87] Reliquae Confoederationis copiae ad occidentem fugebant, et post cladem apud Rivum Sayler, bene intellexit Lee continuum cum Civitatibus Foederatis certamen nec belli ratione nec apparatu belli posse.
Bello ineunte, aliqui Unionis imperatores putabant sese necesse esse servos effugientis eorum dominis reddere. Ante annum 1862, cum apparebat bellum esse longinquum, quaestio servitutis est longe lateque diffusa, nam ex labore servorum oeconomia Meridionale et conatus militaris pependerunt. Coepit videri non iustum servitutem tueri sed commercium Meridionale obsidere et productionem Meridionalem destruere. Georgius Washingtonius Julian, delegatus Congressionalis, dixit servos "non posse neutrales. Operarios, si non milites, esse socios aut hominum seditiosorum aut Unionis."[89] Is et eius socii inter Republicanos Radicales Lincoln Praesidem urserunt ad servos cito manumittendos, cum Republicani moderati manumissionem gradualem compensatamque et colonizationem accipiebant[90]; attamen Capita Aenea (AngliceCopperheads), civitates finitimae, et Democrati Bellicosi manumissioni repugnabant, sed civitates finitimae et Democrati Bellicosi post nonnullos menses eam acceperunt, partem totius belli, rei necessariae ut Unio conservaretur.
Anno 1861, Lincoln fasus est se metuere ne praematuri ad manumissionem conficiendam conatus defectionem civitatum finitimarum efficerent, et "amittere Kentuckiam esse paene eadem res ut totum amittere ludum."[91] Idcirco is mox contudit inceptum ad manumissionem factum a Simone Cameron Secretario Belli et ducibus Ioanne C. Frémont (in Missuria) et Davide Hunter (in Carolina Meridionali, Georgia, et Florida) ut fidelitatem civitatum finitimarum et Democratorum Bellicosorum retinerent.
Lincoln finitimas monuit civitates fieri extremum manumissionis genus si suum consilium—manumissionis compensatae colonizationisque voluntariae—reiceretur.[92] Solum Districtus Columbianus hoc consilium accepit. Lincoln Manumissionis Edictum ad consiliarios primum commemoravit die 21 Iulii1862, cui Gulielmus H. Seward, Secretarius Civitatis, dixit victoriae praestolari ante edictum divulgatum, quia aliter facere visum fuisse "noster extremus fugae ululatus."[93] Septembere 1862, Proelium Antietamense occasionem dedit, et Conventus Gubernationum Belli adiumentum edicti adiecit.[94] Lincoln iam divulgaverat epistolam—ad Horatium Greeley 22 Augusti 1862 scriptam—qua civitates finitimas adhortatus est eorum acceptionem manumissionis esse necessariam ut Unio conservaretur. Lincoln deinde dixit servitutem fuisse "nescio quomodo causam belli".[95]
Lincoln adumbrationem sui Manumissionis Edicti die 22 Septembris1862 inter suos, et ultima eius verba in publico die 1 Ianuarii1863 dispersit. In epistola ad A. G. Hodges, ipse suam opinionem exposuit: "Si servitus non sit iniusta, nihil est iniustum. . . . Verum tamen ego numquam accepi quod praefectura solutum ius publice agere ex hoc iudicio sensuque mihi contulit. . . . Nego me eventus temperavisse, sed aperte confiteor eventus me temperavisse."[96] Manumissionis Edictum, cum de praesidis potentia belli deduceretur, solum terras a Confoederatione eo tempore tentas comprehendit; edictum autem videbatur signum Unionis arbitrium manumissionis ad libertatem definitam additae.[97] Lincoln etiam partes egit ut Congressus suffragatus esset Emendationi Tertiae Decimae,[98] quae manumissionem communem perennemque fecit.
Americani Africani servitute habiti actionem Lincoln non opperti sunt antequam fugierunt ut libertatem pone acies Unionis peterent. Initio belli, multi centum milia servorum ad exercitus Unionis effugierunt, praecipue in regionibus occupatis, sicut Nasvilla, Norfolcia, et Hampton Roads anno 1862 et postea Tennesia, linea itineris Sherman, etc. Tot Americani Africani ad regiones Unionis fugiebant ut imperatores militares castra et schola eis statuerent, ubi adulti et liberi—omnes legitime habiti merces vetitae (Anglice: contrabands)—legere et scribere discerent. Societas Missionariorum Americanorum auxilium dedit, ad Meridionalem praeceptores mittendo ut scholas Norfolciae et apud plantationes propinquas statuerent. Insuper, paene 200 000 Americanorum Africanorum pedibus classique stipendia merebant una cum copiis Unionis; plurimi fuerant servi.
Milites Meridionales ex contrario in servitutem redigebant nigros Exercitus Unionis captivos; glandibus flagitiose percutiebant milites nigros qui se in Proelio Castri Pulvini dedere conabantur.[99] Hae res fecerunt ut ambae partes pactum captivorum permutatorum dirimerent,[100] et adduxerunt Confoederationem ut numerum augeret carcerum sicut Carcer Andersonvillensis in Georgia, ubi paene tredecim milia captivorum Unionis famemorboque interfecti sunt.[101]
Contra inopia hominum, plurimi Confoederationis duces ante 1865 servis armatis ut militarent repugnabant, nam ei, ut bellum traherent, servis dumtaxat operariis abusi sunt. Howell Cobb ait, "Si servi bene militare possunt, nostra tota servitutis doctrina se fallit." Anno 1865, Patricius Cleburne et Robertus E. Lee generales Meridionales proposuerunt ut servi armarentur, et Jefferson Davis ad extremum persuasus est accipere consilia servorum armatorum ut clades militaris vitata esset. Maximus autem Confoederationis exercitus sese apud Appomattox Court House dedidit antequam hoc consilium confieri potuisset.[102]
Manumissionis Edictum Meridionalem auxilii ex Britannia et Francia spem in inritum redegit. Clementia Lincoln civitates finitimas, Democratos Belli, et servos manumissos induxit ut pro Unione pugnarent.[103] Civitates finitimae in dicione Unionis—Kentukia, Missuria, Terra Mariae, Delavaria, et Virginia Occidentalis—a Manumissionis Edicto non comprehensae sunt, sed omnes, Kentukia et Delavaria exceptis, servitutem sua sponte aboleverunt.[104] Maxima pars 4 millionum servorum a Manumissionis Edicto paulatim liberata est, cum Exercitus Unionis ad meridiem progrediret.
Minae interventionis aliarum civitatum
Si Britannia et Francia pro Confoederatione bellum gessissent, civitatum meridionalium potestas libertatis ab Unione captae valde auxisset. Lincoln ergo et Gulielmus H. Seward, Secretarius Civitatis, hunc eventum avertere strenue conabantur: ne quaelibet respublica Confoederatas Civitates Americae publice novisset, bellum movere minitabantur. Anno 1861, duces meridionales, oeconomicam in Europadepressionem incipere sperantes quae fecisset ut Britannia bellum ad gossypium obtinendum gereret, naves gossypii sua voluntate vetabant. Haec "diplomatia gossypiii" improsper evenit: Europae praeterea erat gossypium, sed frugum defectiones in Europa annis 1860, 1861, et 1862 significatio frumenti exportationis ex civitatibus septentrionalibus magnopere amplificabat. Importatione frumenti ex civitatibus septentrionalibus a quarta summae parte paene ad dimidiam aucta, "Zea Rex" habebatur "esse Gossypio Rege potentior."[105]
Cum Britanniae inopia gossypii usu venit, rerum status solum ad tempus fuit, cultu aucto in Aegypto et India substituto. Bellum interea novam praebuit occasionem armamentariis, ferrariis, navibusque Britannicis quae arma transportabant.[106]
Carolus Franciscus Adams, legatus Civitatum Foederatarum ad Britanniam, fuit calidissumus ad causam Unionis promotam, et duces Britannici obsidionem provocare nolebant. Confoederatio nihilominus nonnullas naves bellicas ab structoribus navium in Britannia emit, quarum celeberrima, Alabama, conspicuam effecit noxam, et ad graves controversias post bellum duxit. Omnium tamen opinio contra servitutem viros politicae peritos Europaeos, praecipue in Britannia, compellebat. In conspectum e longinquo, dabatur bellum anno 1861 exeunte inter Civitates Foederatas et Britanniam de Re Trent (Anglice: Trent Affair), quia nautae Classis Unionis Britannicam litterarum navem vaporariam postalem conscenderant et duos Confoederationis legatos ceperant; Londinium autem, et Vasingtonia, legatis a Lincoln liberatis, haec impedimenta exoneraverunt.
Anno 1862, Britanni de pace conciliata deliberabant—quamquam etiam arbitrium subicere amicitiam cum Civitatibus Foederatis in periculum adduceret. Tradebatur Dominus Palmerston, hanc quaestionem considerans, librum Uncle Tom's Cabin ter legisse.[107] Unionis victoria in Proelio Antietamensi fecit ut homines Britannici hanc sententiam tardarent. Manumissionis Edictum porro Confoederationis adiutae periculum firmavit. Contra Confoederationis adfectum, comprehensio Mexici Franciam a bellando cum Unione deterruit. Post nonnullos belli annos, Civitates Confoederatae servitutem finitam obtulerunt si Britannia et Francia Confoederationem per diplomatiam probavissent, sed Londinium et Lutetia hanc sententiam serio deliberaverunt numquam.
Victoria et postea
Sunt inter rerum gestarum scriptores disceptatio contentioque num Confoederatio bellum conficere posset. Plurimi eruditi vehementius dicunt Unionem industriae numerique hominum opportunitatem habuisse quod superari non potuit. Actiones Confoederatas, argumentantur, cladem tantum tardavisse. Shelby Foote, historicus Meridianus, censuit: "Septentrionalis bellum solum una manu pugnavit. Si fuissent plures victoriae Meridianae, et multo plures, Septentrionalis ambabus manibus pugnavisset. Nego Meridianis umquam fuisse belli conficiendi facultas."[108]
Confoederatio libertatem adsequi diutius durando quam Lincoln conata est; Atlanta autem casa, et McClellan in comitiis anni 1864 devicto, Meridionalis victoriae civilis spes finem habuit. Eo tempore, Lincoln auxilium civitatum finitarum, Democratorum Belli, servorum manumissorum, et BritanniaeFranciaeque adeptus erat. Democratis et McClellan victis, Aenearios et eorum consilium pacis superavit.[109] Invenit is praeterhac duces militares, praecipue inter eos Grant et Sherman, qui numerorum opportunitatem adhibebant. Praefecti generales sanguinem neglectentes bellum confecerunt. Ab anno 1864 exeunte, Meridionalis spe plerumque carebat.
Comparatio Unionis et Confoederationis
Unio
Confoederatio
Numerus incolarum
22 100 000 (71%)
9 100 000 (29%)
Homines liberi
21 700 000
5 600 000
Servi in civitatibus finitimis, 1860
400 000
Ignotum
Servi Meridionales, 1860
Nil
3 500 000
Milites
2 100 000 (67%)
1 064 000 (33%)
Milia passuum ferrivialia
21 788 (71%)
8838 (29%)
Res manu factae
90%
10%
Productio armarum incendiarium
97%
3%
Fasces gossypii, 1860
Minimum
4 500 000
Fasces gossypii, 1864
Minimum
300 000
Exportatae CFA merces ante bellum
30%
70%
Iacobus M. McPherson historicus arguit opportunitatem hominibus facultatibusque victoriam Septentrionalem probabilem sed non inevitabilem fecisse. Confoederationi, ut vinceret, non necesse fuit territorium hostis invadere et capere, sed solum necesse fuit bellum defendendi gerere, ut Septentrionali pretium victoriae esse nimium magnum suaderet; Septentrionali autem necesse fuit magnos territorii hostis tractus devincere et idem tenere, exercitusque Confoederationis superare, ut Unio vinceret.[110]
Etiam gravis fuit Praesidis Lincoln eloquentia propositum reipublicae definiendi et eius sollertia civitates finitimas commovendi ut eae in causa Unionis perseverarent. Etsi tamen Lincoln ad manumissionem lente movebat, Manumissionis Edictum fuit efficax praesidis potentiarum belli usus.[111]
Oeconomia Septentrionalis, amplius industrializata quam Meridionalis, productionem armorum, munitionum, copiarum, et in rebus pecuniariis et transportatione adiuvit. Tabula has proprietates initio belli monstrat.[112] Varietates per bellum rapide crescebant, dum oeconomia Septentrionalis augebat, et terra Confoederationis se contrahens, oeconomia Meridionalis attenuebatur. Anno 1861, numerus incolarum Unionis fuit fere viginti duo millionae, et Confoederationis novem millionae; inter autem homines Meridionales fuerunt plusquam 3.5 millionae servorum et 5.5 millionae albi.[113]
Augebatur dissimilitudo dum Unio magis et magis terram Meridionalem praesidiis cohibebat, et Trans-Mississippiensem Confoederationis partem abscidit. Initio belli, Unio plusquam 80 centesimas navalium, navium vaporarium, navium fluminis, et classium cohibebat, quas magno navium structarum consilio amplificabat—quod Unioni facultatem fecit systematum fluviatilium regnatorum omniumque litorum Meridionalium obsessorum.[114] Excellentes urbium Unionis nexus ferriviarii copias commeatusque rapide et viliter moveri sinebant. Transportatio erat multum tardior et difficilior in civitatibus Meridionalibus, qui non poterant suum rete ferriviarium augere, damnum reficere, etiam conservationem usitatam moliri.[115]
Manumissionis Edictum Americanos-Africanos—nigros liberos servosque effugientis—se cum Exercitu Unionis coniungere sivit, et fere 190 000 causam ultro susceperunt.[118] Servi manumissi officia praesidiorum plerumque faciebant, qui autem multa proelia annis 1864 et 1865 vere pugnabant.[119] Permulti advenae ex Europa se cum Exercitu Unionis coniungebant, fere 177 000 hominum in Germania natorum,[120] et 144 000 in Hibernia.
Duces Septentrionales victoriam requirere plus quam intermissionem dimicationis consentiebant, et eam conficere duo belli consilia: secessionem omnino repudiari, et omnia servitutis genera aboleri. Ei inter se acriter discrepabant de normis horum consiliorum. Reconstructio—bello ineunte coepta, anno 1877 finita—multiplices et cito commutantes rei publicae gerendae rationes requisiit. Stabilis eventus fuit tres emendationesConstitutionis Civitatum Foederatarum: Emendatio Tredecima, quae servitutem abolevit; Emendatio Quarta Decima, quae fides publicas civibus sine generis respectu aeque concessit; et Emendatio Quinta Decima, quae suffragii onera genere condita abolevit. Reconstructio in variis civitatibus variis temporibus finem habuit, in ultimis tribus a Compromisso anni 1877 confirmata.
↑"Prevent, as far as possible, any of our friends from demoralizing themselves, and our cause, by entertaining propositions for compromise of any sort, on slavery extension. There is no possible compromise upon it, but which puts us under again, and leaves all our work to do over again. Whether it be a Mo. Line, or Eli Thayer's Pop. Sov. It is all the same. Let either be done, & immediately filibustering and extending slavery recommences. On that point hold firm, as with a chain of steel" (Abrahamus Lincoln ad Elihu B. Washburne, 13 Decembris 1860, in
Glenn M. Linden, Voices from the Gathering Storm: The Coming of the American Civil War [2001, p. 236).
↑"Let there be no compromise on the question of extending slavery. If there be, all our labor is lost, and, ere long, must be done again. The dangerous ground—that into which some of our friends have a hankering to run—is Pop. Sov. Have none of it. Stand firm. The tug has to come, & better now, than any time hereafter" (Abrahamus Lincoln ad Lyman Trumbull, 10 Decembris 1860).
↑"The New Heresy" in Southern Punch, ab John Wilford Overall editum die 19 Septembris 1864, fuit unus ex multis fontibus qui dixerunt Republicanam servitutis finitae spem esse metum Meridionalem: "Dogma nostrum est hoc: Pro libertatem pugnamus, ut nostra magna necessariaque servitutis institutio domestica conservetur."
↑Potter 1976: 33–50. Potter arguit dogma iurum civitatum de causis (pagina 33) et variae "causae" culturales oeconomicaeque non posse separarari de quaestione servitutis.
↑"Resolved, That the union of these States rests on the equality of rights and privileges among its members, and that it is especially the duty of the Senate, which represents the States in their sovereign capacity, to resist all attempts to discriminate either in relation to person or property, so as, in the Territories—which are the common possession of the United States—to give advantages to the citizens of one State which are not equally secured to those of every other State" ("Jefferson Davis' Resolutions on the Relations of States, Senate Chamber, U.S. Capitol, February 2, 1860," The Papers of Jefferson Davis, 6: 273–76).
↑J. L. M. Curry, "The Perils and Duty of the South," oratio Talladegae Alabamae habita die 26 Novembris 1860; unum ex plurimarum civitatum Meridionalium argumentis pro servitute defensa.
↑In oratione Sicagi die 10 Decembris 1856 habita, Lincoln inquit: "We shall again be able not to declare, that 'all States as States, are equal,' nor yet that 'all citizens as citizens are equal,' but to renew the broader, better declaration, including both these and much more, that 'all men are created equal.'" Vide etiam epistulam Lincoln ad Henricum L. Pierce, 6 Aprilis 1859.
↑s:en:Cornerstone Speech Locus ex oratione: 'The new constitution has put at rest, forever, all the agitating questions relating to our peculiar institution—African slavery as it exists amongst us—the proper status of the negro in our form of civilization. This was the immediate cause of the late rupture and present revolution. Jefferson in his forecast, had anticipated this, as the "rock upon which the old Union would split." He was right. What was conjecture with him, is now a realized fact. But whether he fully comprehended the great truth upon which that rock stood and stands, may be doubted. The prevailing ideas entertained by him and most of the leading statesmen at the time of the formation of the old constitution, were that the enslavement of the African was in violation of the laws of nature; that it was wrong in principle, socially, morally, and politically. It was an evil they knew not well how to deal with, but the general opinion of the men of that day was that, somehow or other in the order of Providence, the institution would be evanescent and pass away. This idea, though not incorporated in the constitution, was the prevailing idea at that time. The constitution, it is true, secured every essential guarantee to the institution while it should last, and hence no argument can be justly urged against the constitutional guarantees thus secured, because of the common sentiment of the day. Those ideas, however, were fundamentally wrong. They rested upon the assumption of the equality of races. This was an error. It was a sandy foundation, and the government built upon it fell when the "storm came and the wind blew." ¶ Our new government is founded upon exactly the opposite idea; its foundations are laid, its corner- stone rests upon the great truth, that the negro is not equal to the white man; that slavery—subordination to the superior race—is his natural and normal condition. [Applause.] '
↑Stampp, The Causes of the Civil War, pp. 152–53 (Oratio Lapis Angularis). Stampp dixit hanc orationem fuisse "in striking contrast to his postwar constitutional interpretation."
↑Stampp 1981:63–65 ("A Constitutional View of the Late War Between the States"). Stampp used the following quote to illustrate the fact that, after Confederate defeat, Stephens argued that the war was caused not by slavery but by states' rights controversies: "It is a postulate, with many writers of this day, that the late War was the result of two opposing ideas, or principles, upon the subject of African Slavery. Between these, according to their theory, sprung the 'irrepressible conflict,' in principle, which ended in the terrible conflict in arms. Those who assume this postulate, and so theorize upon it, are but superficial observers. ¶ That the war had its origin in opposing principles, which in their action upon the conduct of men, produced the ultimate conflict of arms, may be assumed as an unquestionable fact. But the opposing principles which produced these results in physical action were of a very different character from those assumed in the postulate. They lay in the organic Structure of the Government of the States . . . between the supporters of a strictly Federative Government, on the one side, and a thoroughly National one, on the other."
↑Inquit James McPherson in libro This Mighty Scourge: "After the war, however, Davis and Stephens changed their tune. By the time they wrote their histories of the Confederacy, slavery was gone with the wind—a dead and discredited institution. To concede that the Confederacy had broken up the United States and launched a war that killed 620,000 Americans in a vain attempt to keep four million people in bondage would not confer honor on their lost cause" (p. 4).
↑De aliis secessionis explanationibus, James McPherson inquit "While one or more of these interpretations remain popular among the Sons of Confederate Veterans and other Southern heritage groups, few professional historians now subscribe to them. Of all these interpretations, the state's-rights argument is perhaps the weakest. It fails to ask the question, state's rights for what purpose? State's rights, or sovereignty, was always more a means than an end, an instrument to achieve a certain goal more than a principle" (This Mighty Scourge, p. 7).
↑Allan Nevins, Ordeal of the Union: A House Dividing: 1852–1857, pp. 267–69.
↑Die 13 Martii 1833, Rhett inquit: "A people, owning slaves, are mad, or worse than mad, who do not hold their destinies in their own hands. . . . Every stride of this Government, over your rights, brings it nearer and nearer to your peculiar policy. . . . The whole world are in arms against your institutions. . . . Let Gentlemen not be deceived. It is not the Tariff—not Internal Improvement—nor yet the Force bill, which constitutes the great evil against which we are contending. . . . These are but the forms in which the despotic nature of the government is evinced—but it is the despotism which constitutes the evil: and until this Government is made a limited Government . . . there is no liberty—no security for the South."
↑Iam anno 1830, in medio Discrimine Nullificationis, Calhoun ius servorum habitorum appellavit principale ius minoris partis meridionalis quod denuntiabatur: "I consider the tariff act as the occasion, rather than the real cause of the present unhappy state of things. The truth can no longer be disguised, that the peculiar domestick [sic] institution of the Southern States and the consequent direction which that and her soil have given to her industry, has placed them in regard to taxation and appropriations in opposite relation to the majority of the Union, against the danger of which, if there be no protective power in the reserved rights of the states they must in the end be forced to rebel, or, submit to have their paramount interests sacrificed, their domestic institutions subordinated by Colonization and other schemes, and themselves and children reduced to wretchedness" (Ellis 1987: 193). Vide etiam Freehling 1965: 257.
↑John Niven, de Calhouniana discriminis vectigalis descriptione, inquit: "Finally, the root of the nullification crisis was exposed. What had begun as a reaction to a depression in the cotton states, a slump that had been particularly severe in South Carolina, had rapidly resolved itself into an all-encompassing fear on the part of a majority of the planter elite class that the growing industrialization of the North, expressing itself politically through the majority will, would eventually demand emancipation, heedless of the social consequences" (John C. Calhoun and the Price of Union, 197).
↑ Plurimi eius domini servorum sunt "viri decori honestique, ipsi victimae" servitutis. Multum eius descriptionis suam notationem et memorias Meridionalium retulit. Ipsa dominos (cum Legree) appellat typos variorum generum erorum (Gerson, Harriet Beecher Stowe, 68; Stowe, Key to Uncle Tom's Cabin (1953: 39)).
↑McPherson 1988: 242, 255, 282–83; Potter 1976: 503–5.
↑Freehling 1965: 17-19. Freehling addit viginti unam centesimas nigrorum in civitatibus finitimis anno 1850 fuisse liberas, sed duas centesimas in Meridionale Inferiori et plusquam dimidium Meridionalis bonarum manu factarum in civitatibus finitimis factum fuisse, dum minus quam quintam in Meridionale Inferiori productam esse.
↑Tabulae in McPherson 1988: 101 de oeconomia Meridionali et 1988: 236 de progressu secessionis etiam ad rem spectant.
↑Curry, Richard O. "A House Divided", pp. 149–150.
↑"Now, Mr. President, to show you—and it needs but to look at the figures to satisfy the mind of every member-that even a majority of the people within the district of the thirty-nine counties have never come to the polls and expressed their sentiments in favor of a new State. In a voting population of some 40,000 or 50,000 we see a poll of only 17,627—and even some of them were in the [Union] army." Judge Chapman J. Stuart, Wheeling, 10 December 1861, "Debates and Proceedings of the First Constitutional Convention of West Virginia," 1:376.
↑Virgil Lewis, "History and Government of West Virginia," 1973:191.
↑James McPherson, "The Gettysburg Lectures," in Lincoln the War President, ed. Gabor S. Boritt (n.d.), pp. 52-54; Gettysburg Civil War Institute Books.
↑Stephen B. Oates, Abraham Lincoln: The Man Behind the Myths, page 106
↑Anne Francis Pulling, Images of America: Altoona (2001), p. 10.
↑Abrahamus Lincoln, Oratio Aditialis Altera, 4 Martii 1865. "One-eighth of the whole population were colored slaves, not distributed generally over the Union, but localized in the southern part of it. These slaves constituted a peculiar and powerful interest. All knew that this interest was somehow the cause of the war. To strengthen, perpetuate, and extend this interest was the object for which the insurgents would rend the Union even by war, while the Government claimed no right to do more than to restrict the territorial enlargement of it."
↑Milia passuum ferrivialia ex Chauncey Depew, ed., One Hundred Years of American Commerce 1795–1895, p. 111. Pro aliis datis, vide 1860 US census et Susan B. Carter, ed., The Historical Statistics of the United States: Millennial Edition (5 vol.), 2006.
Beringer, Richard E., Archer Jones, et Herman Hattaway. 1986a. The Elements of Confederate Defeat: Nationalism, War Aims, and Religion. Versio abbreviata.
Beringer, Richard E., Archer Jones, et Herman Hattaway. 1986b. Why the South Lost the Civil War.
Freehling, William W. 1965. Prelude to Civil War: The Nullification Crisis in South Carolina 1816–1836.
Gienapp, William E. N.d. "The Crisis of American Democracy: The Political System and the Coming of the Civil War." In Why the Civil War Came. Edidit Boritt.
McPherson, James M.1983. Antebellum Southern Exceptionalism: A New Look at an Old Question. Civil War History 29.
Neely, Mark E. Jr. 2004. Was the Civil War a Total War? Civil War History 50:434ff.
Nevins, Allan. 1947–1971Ordeal of the Union. 8 vol. 1, Fruits of Manifest Destiny, 1847–1852. 2, A House Dividing, 1852–1857. 3, Douglas, Buchanan, and Party Chaos, 1857–1859. 4, Prologue to Civil War, 1859–1861. 5, The Improvised War, 1861–1862. 6, War Becomes Revolution, 1862–1863. 7, The Organized War, 1863–1864. 8, The Organized War to Victory, 1864–1865.
Potter, David Morris. 1976. The Impending Crisis: 1848–1861. Edidit Don E. Fehrenbacher. Novi Eboraci: Harper & Rowe. ISBN 0-06-013403-8.
Woodward, C. Vann, ed. 1981. Mary Chesnut's Civil War. Portus Novus: Yale University Press.
Miscellanea
Meier, Martin. 1998. "De iubilaeis hoc anno celebrandis: Quo modo Civitates Unitae Americae anno 1848o magnarum hodierni territorii sui partium potitae sint." Rumor Varius 21, no. 126 (5+6, 13 Decembris): 129–132. PDF.