Dana in schola privata a Radulpho Waldo Emerson curata anno 1825matriculavit, praeceptoris quem Dana deinde "praeceptorem acceptissimum" laudavit, quamquam "satis systemate vel disciplina ad ordinandum studium iustum et strenuum"[5][6] carebat. Dana studia in Collegio HarvardianoIulio1831 facere coepit, sed cum recusationem discipulorum primo anno adiuvaret, a collegio sex menses relegabatur.[7] Tertio anno in morbillum cecidit, qui ophthalmiam induxit.
Ut quam primum domum rederet, possessores navis eum ad Alert, aliam navem, commiserunt. Eximium de navigatione circum Hornanum Caput media hiemeantarctica Dana relatum offert. Tempestates terribiles et pulchritudinem incredibilem depingit, vividas montium glacialium effigies verbis adumbrans, quae incomparabiles appellat. Nautae, contra ventos vehementes procellasque repentes, bis septem dies transitum efficiebent—cum opus esset ut adsidue ascenderent et descenderent armaturam glacie contectam, vela contrahentes et pandentes. Auctori olim fuit densinflammatus, cum facies tam tumeret ut nonnullos dies laborare non potesset, contra necessitatem. Hornano Capite flexo, ascorbium quod nautas adflixit describit.
Ephemeridem per navigationem scripsit, ex cuius silva rerum Two Years before the Mast deduxit. Liber, mox populo gratissimus, optime veniit. De quo Hermannus Melville in libro White-Jacket suasit: "Si optimam Hornani Capitis notionem habere vis, adipisce Two Years Before the Mast, unicam rem mei amici Dana. Sed legere potes, ergo tuum est eam legisse. Capitula quae Hornanum Caput describunt stiria scriptum esse debuerunt."[9][10]
Dana, die 22 Septembris1836 Massachusettam advectus,[11] in institutione quam nunc est Harvardiana Iurisprudentiae Schola, tum Dane Iurisprudentiae Schola appellata, quam celerrime matriculavit. Studia anno 1837 perduxit, et ad forum anno 1840 receptus est.[12] Homo iuris maritimi peritus factus est. In editione Octobri 1839 cuiusdam magazinae, iudicem loci reprehendit, unum ex suis praeceptoribus in schola iurisprudentiae, in eo quod iudex quendam capitaneum navis et socium leviter condemnavit cum ei coquum navis necavissent, quem ad mortem verberaverant. Iudex capitaneum nonaginta diebus sociusque triginta diebus in carcere multaverat.[13][14]
Dana librumThe Seaman's Friend anno 1841 protulit, qui referentia ordinaria de iuribus legitimis et rationum nautarum facta est. Multos nautos vulgares in iudicio defendit. Per navigationesephemeridem composuerat, ex cuius silva rerum et anno 1840 memoriam Two Years Before the Mast protulit. Locutio before the mast ('ante malum') ad partes gregariorum nautarum spectat, quae in antecastello sub prora sitae erant. Sua scripta animum dolore hominum vexatorum adfectus monstrant. Impetu auri Californiensi eodem decennio coepto, liber Two Years Before the Mast unus ex paucis datorum Californiam tractantium fontibus multo appetitis factus est.
Anno 1877 fuit unus ex iurisconsultibus gubernationis Civitatum Foederatarum qui in Halifaxiana Piscatuum Commissione meruerunt, sub Foedere Vasingtoniae ad solvendas controversias reliquas constituta, iuribuspiscandi non exclusis. Commissio iussit ut Civitates Foederatae $5,500,000 administrarioni Britannicae solverent.
Anno 1876, sua nominatio ut legatusBritanniarum Regno missurus in Senatu ab hostibus politicis devicta est, partim ob litem plagiarismi in eum inlata. Simul ac liber prolatus est, Dana a Gulielmo Beach Lawrence, editore editionum binarum priorum, in ius vocatus est, et lis tredecim annos continuabat. Iudices rebus minoribus sicut ordo notarum et confirmationibus citationum contra Dana instituit, sed notae Dana a notis Lawrence magnopere discrepabant.[16]
1841. The Seaman's Friend: Containing a Treatise on Practical Seamanship, with Plates; A Dictionary of Sea Terms; Customs and Usages of the Merchant Service; Laws Relating to the Practical Duties of Master and Mariners. 1st edition; E. 6a., 1851
1839. Cruelty to Seamen: Being the Case of Nichols & Couch. American Jurist and Law Magazine 22:92-107.
↑Anglice: "If you want the best idea of Cape Horn, get my friend Dana's unmatchable Two Years Before the Mast. But you can read, and so you must have read it. His chapters describing Cape Horn must have been written with an icicle."
Duberman, Martin. 1966. James Russell Lowell. Bostoniae: Houghton Mifflin.
Glenn, Myra C. 1984. Campaigns against Corporal Punishment: Prisoners, Sailors, Women, and Children in Antebellum America. SUNY series in American social history. Albaniae: State University of New York Press.
Levine, Robert S. 1989. Conspiracy and Romance: Studies in Brockden Brown, Cooper, Hawthorne, and Melville. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
Morton, William T. G. 1853. Statements, Supported by Evidence, of Wm. T.G. Morton on His Claim to the Discovery of the Anaesthetic Properties of Ether Submitted to the Honorable the Select Committee Appointed by the Senate of the United States: 32d Congress, 2d Session. Vasingtoniae, 21 Ianuarii.
Nelson, Randy F. 1981. The Almanac of American Letters. Los Altos Californiae: William Kaufmann, Inc. ISBN 0-86576-008-X.
Sullivan, Wilson. 1972. New England Men of Letters. Novi Eboraci: Macmillan. ISBN 0-02-788680-8.