Urbs autem ad locum tempore nostro celebrum iuxta portum magnum ad litus septentrionale Cubanum eodem fere anno mota est. Mox caput gubernationis totius insulae facta est. Navigationes trans Oceanum Atlanticum, ab Hispania abeuntes, saeculis XVI, XVII, et XVIII huc dirigi solebant ut longinquius ad regnum Novae Hispaniae attingerent. Ita Havana, caput insulae admodum pauperae, emporium factus est regionum divitissimarum. Propter hanc saepe ab inimicis piratisque obsessa est. Anno 1634 decreto regis Hispanici Havana agnominibus llave del Nuevo Mundo y antemural de las Indias Occidentales laureata est, scilicet "clavis Novi Mundi et propugnaculum Indiarum Occidentalium".
Havana breviter, annis ab 1762 ad 1763, in dicione Britannica iacebat. Havana et insula omni a Civitatibus Foederatis annis ab 1898 ad 1902 possessis, libertate Cubana anno 1902 vindicata, Havana ab hoc anno urbs capitalis fuit civitatis novae.
Tramina ferriviaria ab omnibus insulae Cubae regionibus crebriter Havanam petunt atque a pagis suburbanis huius urbis. Laophoria ad societates publicas duas pertinentes inter regiones urbanas suburbanasque eunt, societatis Havana MetroBus itineribus brevioribus, Omnibus Metropolitanos longioribus, vehiculis praecipue in Serica constructis.
Clima
Sicut insulae Cubanae fere omnis, urbi Havanae clima est tropicum savanense per enumerationem Köppen–Geiger, temperatura aëris media mensibus Ianuario et Februario 22° atque mense Augusto 28°, minima inter 19° et 24°, maxima inter 26° et 31°; pluviis mense Martio ad 46 mm tantum, mense Septembri 144 mm, mense Octobri 180 mm, mense Iunio non minus quam 182 mm elevatis; diebus pluviosis per annum totum fere 80 accidentibus; humiditate relativa inter mensuras 72% et 80%,[8] temperatura maris inter 23° mensibus Ianuario et Februario et 28° ab Iunio ad Septembrem reperta.