Castries
Civitas :
Sancta Lucia Locus :
14°1′0″N 60°59′0″W Numerus incolarum :
70 000 Zona horaria :
UTC-4 , America/St_Lucia Situs interretialis Nomen officiale :
Castries
Gestio
Procuratio superior : Castries Quarter
Geographia
Superficies : 79 chiliometrum quadratum
Tabula aut despectus
Castries: situs
Castries [ 1] est urbs insulae Sanctae Luciae et caput civitatis liberae quae ex hac insula constituitur. Ibi homines 3 661 anno 2010 habitabant.[ 2]
Axioma urbis, e versu Vergiliano accommodatum, est "statio haud male fida carinis ". Quae sententia e nomine portús emporiique antiquioris, videlicet La Carénage , suggesta est. Quod emporium a colonis Francicis anno 1650 ad litus septentrionale huius portús conditum est, duce cuiusdam de Rousselan , insula omni nuper a Societate Francica Indiarum Occidentalium (fr) colonis privatis vendita. Novum nomen Castries anno 1756 [ 3] iuxta titulum nobilitatis datum est Caroli Eugenii de La Croix, marchionis de Castriis (en) ducis classium, qui titulus a Castriis Occitaniae derivatur.
Arx autem munita ad litus meridianum annis 1765-1769 iussu gubernatoris Micoud constructa est. Ad hunc locum urbs capitalis Castries remota est ibique etiam hodie floret.
Despectus in urbem Castriensem
Theodericus Walcott poëta, Nobeliano Litteraturae Praemio laureatus, hic anno 1930 natus est.
Notae
Bibliographia
Baedeker's Caribbean (Norvici: Jarrold, 1992) pp. 442-443
Nexus externi
Urbs et portus Castriensis, "statio haud male fida carinis "
Urbes Americae Septentrionalis capitales