Populus Caddo olim eas terras tenebat, quas saeculo XVI in viceregnum Novae Hispaniae Hispanicum atque ab anno 1821 in provincia Coahuila et Texia civitatis Mexicanae denuo liberae. Mox autem anno 1836Texia ipsa civitas libera proclamata est. Sub quo regimine Dallasium ab Ioanne Neely Bryan anno 1841 conditum est eo loco ubi via vetus, quam Preston Trail Anglice appellabatur, indigenis necnon migrantibus Europaeis cognita, flumen Trinitatis pervadebat. Ratio autem, qua nomine Dallas nuncupaverit, nascitur.
Texia in Civitatibus Foederatis anno 1845 incorporata, Dallasium iuxta nexum viarum frequentatarum quae ad meridiem et occidentem tendebant, atque ab anno 1873 prope intersectionem ferriviarum Houston and Texas Central Railroad et Texas and Pacific Railway positum citius crescebat. Iam anno 1871 ad dignitatem urbis elevatum est. Fuit iam saeculo XIX exeunte emporium tam Texiae quam civitatum circumiacentium praecipuum, xylina, medicamenta, potiones fortes, libros, ornamenta venditans. In hac urbe anno 1907 societas tabernaria Neiman Marcus condita est. Anno 1930 iuxta Kilgore, a Dallasio fere 100 chm. distantem, petroleum repertum est, e qua inventione nova industria Dallasii mox crevit.