Superficies: 250.849328 chiliometrum quadratum, 250.710527 chiliometrum quadratum Territoria finitima: St. Francis, Cudahy, Oak Creek, Greenfield, West Allis, West Milwaukee, Wauwatosa, Butler, Menomonee Falls, Mequon, Brown Deer, River Hills, Glendale, Whitefish Bay, Shorewood
Milvauchia[1] est urbs in Visconsinia maxima, quae iuxta litus occidentale Michigani lacus iacet. Secundum censum anno 2000 factam 600 974 hominum Milvauchiae incolunt, quae igitur magnitudine vicesima secunda urbs Americana est. Urbs faciendo cervisiam clara est.
Milvauchia anno 1846 condita est. Primus auctor fuit Solomon Juneau. Multae officinae et multa braxatoria Milvauchiae crescebant, quorum multi post annum 1980 corruerunt. Milvauchia anno 2014 est urbs multi incrementi sed ordinem criminis est causa controversiae[Latinitas dolet]. Praefectus Milvauchiae est Thomas M. Barrett, qui inservivit anno 2004.