Multa theoriae priores de epistemologia arguerunt realitatem externam et absolutam se imprimere posse, sicut sit, in hominem singulum, ut, exempli gratia, empirismus, notio Ioannis Lockii (1632–1704), qui originem dixit mentis esse tabula rasa[5] Freudiana statuum subiectivorum descriptio, quae mentem inconsciam implicavit plenam instinctorum primalium et exceptionum a se impositarum et
obsistentium, coniuncta est a Carolo Jung (1875–1961) cum notione inconscientiae communis, quam mens conscia aut pugnat aut amplectitur. Cum opera Caroli DarwiniiAristotelianam "hominis animalis" imaginem in mente publico reficeret, Jung suadebat inclinationes humanas ad normas sociales frangendas non consecutionem puerilitatis vel ignorantiae esse, sed potius ex necessaria animalis humani natura deduci.
Primi scriptores modernistici, praecipue qui post primum bellum mundanum et frustrationes sequentis scriberent, pactumaestheticum cum publico generali fregerunt, quod dixit artifices esse fidos culturae notionumque solitarum ("bourgeois") interpretes et vicarios, ac potius notionem narratorum non fidorum evolverunt, irrationalitatem sub mundi rationalis putati fundamentis retegentes.[16]
Ei etiam mutantis realitatis notiones a Darwin, Mach, Freud, Einstein, Nietzsche, Bergson, aliisque evolutis accommodare conabantur. Ex quo conatu ortae sunt novae artes technicae, sicut flumen conscientiae, monologus interior, et usus multarum cosmotheoriarum. Qui usus dubia philosophicis realismi fundamentis, vel vicissim incrementum humanae intellegentiae rerum quas realismus significat implicare potest. Exempli gratia, usus fluminis conscientiae vel monologi interioris necessitatem maioris realismi psychologici significare potest.
Iacobus Joyce fuit maior scriptor modernisticus cuius rationes in Ulyssesmythistoria (1922) ad eventus per tempus viginti quattuor horarum in vitaLeopoldi Bloomprotagonistae adhibitas exemplum modernistici conspectus in fictionem exponere fiunt. Quas proprietates T. S. Eliot poeta anno 1923 descripsit, artem Joycianam esse dicens "rationem ad immensum panorama futilitatis anarchiaeque quod hodierna historia est continendum, ordinandum, formandum, et significatione imbuendum. . . . Contra rationem narrativam, ratione mythica uti possumus. Quod est, serio credo, gradus ad mundum modernum arti fieri licet."[18]The Waste Land (1922), poema modernisticum ipsius Eliot, "futilitatem anarchiamque" suo genere repraesentat, per structuram incompositam et conspicuam soliditatis narrationem absentem. Quae re vera est ratio rhetorica ad thema poematis significandum, quod vicissim est "tabes et fragmentatio culturae Occidentalis."[19] Cui poemati, contra absentiam narrationis linearis, re vera est structura, quae per symbolismumfertilitatis ex anthropologia derivatae, et per alia elementa sicut usus locorum allatorum et propinquitatum subitarum suppeditatur.
Litterae modernisticae quaestiones similes tractabat hodiernam artem modernisticam. Scripturae abstractae Geretrudis Stein's, exempli gratia, cum picturiscubisticisPauli Piacasso eius amici comparatae sunt.[20] Dubitans modernismi ingenium, pars indagationis necessariae modorum mundi fracti intellegendi etiam videntur, quamquam alius formae, in A Drunk Man Looks at the Thistle (1928) Hugonis MacDiarmid, poetae Scotici. In quo poemate, MacDiarmid technicas artes Eliotiana ad quaestionem nationalismi adhibet, parodiacomica utens, in optimisticum (quamquam similiter desperatum) modernismi genus, quo artifexheros complexitatem amplecti novasque significationes invenire conatur.
Inter primos scriptores modernisticos et eorum opera selecta sunt:
Secundum The Oxford Encyclopedia of British Literature, modernismus in litteris Britanniarum Regni et Civitatum Foederatarum ante 1939 desiit,[21] sed "Tempus cum modernismus deficeret et postmodernismus ortus esset disputabatur paene tam acriter quam transitio a Victorianismo ad modernismum.[22] Secundum Clement Greenberg, modernismus annis 1930 desiit, artibusoculorumactivisque exceptis.[23] Re vera, multi modernistae litterarum usque ad annos 1950 et 1960 vixerunt, quamquam plerumque nova opera magni momenti non iam generantes.
Martinus Esslin, criticusBritannicusvocabulum promulgavit in commentario "Theatre of the Absurd" (1960), certos ludos consocians inter se propter eorum latum absurditatisthema, quod usum vocabulum absurditatis ab Alberto Camus in Le Mythe de Sisyphe, commentario anni 1942, in memoriam redigit.[29] Inter absurditates in his ludis visas sunt hominis responsum mundo ut videtur sine significatione, et aut vel homo mere pupa ab externis viribus invisibilibus contenta vel in periculum ab eis positus. Quamquam vocabulum ad variisimos ludos adhibetur, nonnullae proprietates inveniuntur in multis ludis: comoedia lata, saepe vaudeville similis, cum imaginibus horrificis vel tragicis commixta; personae in rebus desperatis captae, quae actus iteratos vel sine significatione facere coacti; dialogus plenus clichés, ludis verborum, et nugarum; argumenta quae sunt cyclica aut absurde prolata; aut parodia aut reiectio realismi et notionis "ludi bene facti."
↑Anglice "on or about December 1910" (Woolf 1966 1: 319-337.
↑Anglice "a way of controlling, of ordering, of giving a shape and a significance to the immense panorama of futility and anarchy which is contemporary history. . . . Instead of narrative method, we may now use the mythical method. It is, I seriously believe, a step toward making the modern world possible for art" (Eliot 1923).
↑Anglice "The decay and fragmentation of Western Culture" (Williams 1992: 311).
↑Anglice "When Modernism petered out and postmodernism began has been contested almost as hotly as when the transition from Victorianism to Modernism occurred" ("modernism" in The Oxford Companion to English Literature, ed. Dinah Birch, Oxford University Press, Oxford Reference Online.
Baym, Nina, ed. 2007. The Norton Anthology of American Literature. Novi Eboraci: W. W. Norton.
Bossy, Michel-André. 2001Artists, Writers, and Musicians: An Encyclopedia of People Who Changed the World. Westport Connecticutae: Oryx Press. ISBN 978-1-57356-154-9.
Bradbury, Malcolm, et James McFarlane, eds. 1978. Modernism: A Guide to European Literature 1890–1930. Penguin Literary Criticism series. Penguin Books. ISBN 0-14-013832-3.
Collinson, Diané. 2006. Fifty Major Philosophers: A Reference Guide. Londinii et Novi Eboraci: Routledge. ISBN 0415346088, ISBN 0415346096.
Dettmar, H. 2006. "Modernism." The Oxford Encyclopedia of British Literature, ed. David Scott Kastan. Oxoniae: Oxford University Press.
Dickstein, Morris. 1997. "An Outsider to His Own Life." [Recognitio libri.] The New York Times. 3 Augusti 1997.
Dubnick, Randa K. 1984. The Structure of Obscurity: Gertrude Stein, Language, and Cubism. Champaign: University of Illinois Press. ISBN 0-252-00909-6.
Eliot, T. S. 1923. "Ulysses, Order and Myth" [recognitio Ulysses Iacobi Joyce]. The Dial, Novembri.
Fekadu, Sarah. 2013. Musik in Literatur und Poetik des Modernism: Lowell, Pound, Woolf. Monaci.
Foster, John Wilson, ed. 2006. The Cambridge Companion to Irish Literature. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
Gillies, Mary Ann, et Aurelea Mahood. 2007. Modernist literature: an introduction. Monte Regal Canadae et Ithacae Novi Eboraci: McGill-Queen's University Press. ISBN 9780773532922, ISBN 9780773532939.
Goldman, Jonathan. 2011. Modernism Is the Literature of Celebrity. Austinopoli: University of Texas Press.
Gooding-Williams, Robert. 1987. "Nietzsche's Pursuit of Modernism." New German Critique 41, Special Issue on the Critiques of the Enlightenment (Spring–Summer): 95-108.
Greenberg, Clement. 1980. "Modernism and Postmodernism." William Dobell Memorial Lecture. Sydneii, 31 October 1979. Arts 54, no. 6 (Februarius).
Hindrichs, Cheryl. 2011. "Late Modernism, 1928–1945: Criticism and Theory." Literature Compass 8, no. 11 (Novembris): 840–55. doi:10.1111/j.1741-4113.2011.00841.x.
Mellors, Anthony Matthew. 2005. Late modernist poetics: from Pound to Prynne. Mancunii et Novi Eboraci: Manchester University Press; Novi Eboraci: distributus in Civitatibus Foederatis a Palgrave. ISBN 9780719058851, ISBN 0719058856, ISBN 9780719058851.