Pactum[1] est conventio de obligatione, quae fit cum duo homines inter se consentiunt ut alter alteri officium certum praestet. Quod si alter rem obligatam neglegit, multandus est. Temporibus nostris in ultma parte contractuum| ad negotia pertinentium praescribitur, quomodo agendum sit ad pactionem servandam, si singulas conventiones irritas esse iudicatum sit. Has res in clausula salvatoria, ut iuris periti dicunt, constitui oportet.
Secundum sententiam quandam brocardi, pacta sunt servanda, id est pactum habet vim legis eis qui illo pacto obligari consenserunt.
↑Aut pactio aut conventum aut Lingua Latina recentiore contractus. Vide Vertrag in Hermann Menge, Langenscheidt Taschenwörterbuch Latein: Lateinisch–Deutsch, Deutsch–Lateinisch (Berolini: Langenscheidt, 2006. ISBN 3-468-11201-7).